Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

M 55

[1] MATROS grece dicitur mater, unde hec mater -tris apud nos dicitur; quod autem dicitur mater quasi mammas tritas gerens ethimologia est, non compositio; [2] et inde hec matercula diminutivum, idest parva mater vel in statura vel in divitiis; [3] et maternus -a -um et hic et hec maternalis -le, unde hec maternitas -tis et hec maternalitas -tis. [4] Item a mater hec matrona -ne, que iam nupsit et genuit, quasi mater nati, vel quia iam fieri potest mater; unde hic et hec matronalis -le. [5] Item a mater hoc matrimonium, coniugium, contractus viri et mulieris, iusta viri et mulieris conventio et condicio; unde hic et hec matrimonialis -le. [6] Item a mater matrisso -as, idest matrem in dictis vel in factis imitari, matri assimilari; unde quidam 'si bene matrissas luxuriosus eris'; [7] et hec matertera -e, soror matris, quasi mater altera; unde hec matruelis -lis pro eodem, et hic et hec matruelis -le, pertinens ad materteram; matrueles etiam dicuntur fìlii matertere vel filie. [8] Item a mater hic et hec matrimes -is, qui vivit superstes defuncta matre, sicut patrimes dicitur qui superstes est mortuo patre; vel matrimes dicitur puer similis matri, unde dicitur matrimes quasi matrem imitans: similiter patrimes dicitur puer patrem imitans; [9] et hic matrimus, qui matrem habet vivam et avum vel aviam; [10] et hec matrina -e, que aliquem elevat de sacro fonte vel in ecclesiam intromittit; et hec matrinia -e, idest noverca. [11] Item a mater hec matrix -cis, locus conceptionis vel pellicula qua puer involvitur in utero matris, et dicitur sic quia fetus in ea generatur: semen enim receptum confovet, confotum corporat, corporatum in membra distinguiti [12] unde matricula -le diminutivum, quod etiam pro cartula dicitur et proprie pro cartula promissionis, unde in Vita beati Silvestri legitur quod habebat nomina viduarum et orphanorum in matricula sua scripta. [13] Item a mater hec materia -e, quasi mater rei, et dicitur materia omne id ex quo aliquid fit vel in quo fit aliquid, et inde hec materiola -le diminutivum, et hec materies -ei, idem quod materia, sed materia in vocibus et scientiis, materies in aliis rebus. [14] Item a materia materiatus -a -um, quod ex materia constat, et materio -as, idest materia construere, et hic et hec materialis -le, ad materiam pertinens vel ex materia constans vel in sua materia designanda positus; [15] unde et illud vocabulum dicitur materialiter positum quod ponitur ad significandam materiam suam, idest se ipsum vel qualitatem sui ipsius. [16] Mater componitur commater, quasi simul mater, et hic et hec matricida -e, qui matrem occidit, unde hic et hec matricidalis -e et hoc matricidium. [17] Item componitur hec materfamilias vel materfamilie, materfamiliarum, idest mater super familiam, vel que per quandam iuris sollemnitatem in familiam transit mariti: tabule enim matrimoniales instrumenta sunt sue emptionis; vel materfamilias est illa que plures enixa est, quia familia ex duobus esse incipit.