M 52
[1] MASSA, villa vel casale; vel massa apud Hebreos grave pondus dicitur et proprie alicuius metalli; [2] unde hic massarius -rii, cui commissa est cura totius familie, et hec massaria. [3] Et hinc per compositionem, ut superius diximus, dicti sunt Massagete, quasi graves, idest fortes, Gete: sic enim Livius argentum grave dicit, idest massam.