M 39
[1] Hic MARSIA -e vivus fuit excoriatus ab Apolline, ex cuius sanguine procreatus est quidam fluvius qui similiter dictus est Marsia. [2] Item Marsia fuit quidam Comes Bachi qui usum vitium quibusdam populis Italie ostendit, unde terra illa dieta est Marsia, unde marsus -a -um; vel Marsi dicti sunt quasi Martem scientes, quia bellicosi sunt. [3] Marsos Greci Tuscos vocant, quasi ofkic quia serpentes habeant, et ofkic serpens dicitur; et inhabitant hii plagam Appennini montis simul cum Umbris, et quia Marsi multum valent in incantatione serpentium ideo quandoque invenitur Marsus pro incantatore serpentis, quandoque generaliter pro incantatore.