Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

M 32

[1] Hic et hec MARTIR -ris grece, latine dicitur testis, unde et testimonia grece martiria dicuntur: ideo testis dicitur quia propter testimonium Christi passiones sustinuit et usque ad mortem pro veritate certavit; [2] unde hoc martirium, cruciatus martiris, vel locus vel templum martiris, quia in memoriam martiris sit constructum, vel quia sepulcra ibi sint sanctorum martirum; [3] et hinc martirio -as et martirizo -as, et sunt activa. [4] Martir componitur cum protos, quod est primus, et dicitur protomartir, idest primus martir, sicut Abel in veteri testamento et Stephanus in novo.