Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

M 31

[1] MAN, idest videre, thesis, idest positio: [2] inde dicitur mantos, idest divinatio; unde hec mantice -es, illud idem, scilicet divinatio, quasi visio positorum, idest previsorum a Deo; et hinc fìlia Tiresie dieta est Mantos, quasi divinatrix. [3] Vel mantos dieta est, tam divinatio quam filia Tiresie, a manes et tueor, quia manes tueatur. Hec de Tiberi fìlium habuit qui dictus est Obnus; unde Virgilius in Eneidos 'ille etiam patriis agmen ciet Obnus ab oris fatidice Mantos et Tusci filius amnis'; [4] et idem dictus est Bianor, idest bis fortis, scilicet in anima et corpore; unde Virgilius in Bucolicis (9, 60). [5] Hic quandam civitatem fecit et ex matris nomine eam Mantuam appellavit, de qua fuit Virgilius; unde Ovidius 'Mantua Virgilio gaudet Verona Catullo, Pelligne gentis gloria dicar ego'; unde mantuanus -a -um. [6] Item a mantos, quod est divinatio vel filia Tiresie, dicitur hec manda -e, idest divinatio, [7] et componitur cum nigros vel potius cum nicros, quod est mortuum, et dicitur hec nigromantia -e, divinatio que fìt per mortuum, quia quibusdam incantationibus videntur mortui resuscitati divinare et ad interrogata respondere, ad quos suscitandos humani cadaveris sanguis additur: [8] nam amare sanguinem demones dicuntur, ideoque quotiens nigromantia fìt, cruor aque miscetur ut colore sanguinis facilius provocentur; unde nigromantius -a -um et nigromanticus -a -um. [9] Item componitur cum pir, quod est ignis, et dicitur hec piromantia -e, divinatio que fìt in igne, ut in astris, vel in scintillationibus ignis; unde piromantius -a -um et piromanticus -a -um. [10] Item componitur cum aer et dicitur hec aerimantia -e, divinatio que fìt in aere; [11] vel ydromantia, divinatio que fìt in aqua; vel geomantia, que fìt in terra; [12] hec ciromantia, que fìt in manu; hec ornixomantia, que fìt in pectore vel ortu vel gustu pullorum: ornix interpretatur gallina silvestris; hec armomantia, que fìt in armis, idest spatulis, bestiarum; [13] et hinc adiectiva ad similitudinem predictorum: aerimantius -a -um et aerimanticus -a -um, et sic de aliis.