Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

M 30

[1] MANDRAGORA, genus pomi simile parve peponi odore et sapore vel specie, quia habeat mala suave redolentia in magnitudine mali matiani; unde et eam Latini vocant malum terre. [2] Hanc poete antropomoreos appellant quia habeat radicem formam hominis similantem: antropos enim grece homo dicitur. [3] Cuius cortex vino mixtus ad bibendum datur illis quorum corpus propter curam secandum est, ut soporati dolorem non sentiant. [4] Huius species due sunt: femina, foliis lactuce similibus mala generans in similitudine prunorum; masculus, foliis bete similibus.