M 14
[1] MAGI olim stellarum interpretes dicebantur qui predivinabant qualiter se haberet cum quis nasceretur, sicut de eis legitur qui in evangelio natum Christum annuntiaverunt, cuius artis scientia usque ad evangelium fuit concessa, ut Christo edito nemo exinde nativitatem alicuius de celo interpretaretur; [2] postea etiam magi dicti sunt qui vulgo incantatores et malefìci ob facinorum magnitudinem nuncupantur: [3] hii et elementa concutiunt, mentes turbant hominum et sine ullo veneni haustu violentia tantum carminis interimunt; et inde magicus -a -um. [4] Et nota quod orientales solent prevalere in arte magica, unde et quandoque omnes orientales dicuntur magi. [5] Et dividitur ars magica in prestigium et malefìcium; prestigium est sensuum humanorum illusio: secundum hoc incredibiles rerum mutationes videntur fieri, ut terre cumulus videatur castrum, lapillus talentum, seges coors militum galeata; [6] malefìcium cum generaliter posset dici quodlibet malefactum, hic specialiter illud dicitur quo nobis ita demones devincimus ut nobis pareant missatica nostra deferentes.