Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

L 100

[1] LUCEO -es -xi, unde hic et hec lucibilis -le, quod aptum est ut luceat, et lucidus -a -um, et differunt quia lucidum est quod aliunde illuminatur, lucibile vero quod per se lucet; et lucidus comparatur -dior -simus. [2] Unde lucide -dius -me adverbium, et hec luciditas -tis et lucidulus -a -um, aliquantulum lucidus, et lucido -as, lucidum facete, aperire, exponere, declarare, manifestare; [3] et componitur allucido -as, valde vel iuxta vel ad lucidare; ablucido -as, obscurare, tegere, cooperire; [4] dilucido -as, diversis modis lucidare, unde dilucidus -a -um, idest clarus et apertus, et comparatur; [5] elucido -as, idest valde vel extra vel aperte lucidare; illucido -as, prelucido -as, relucido -as. [6] Lucido cum omnibus suis compositis est activum. Et nota: quod dicitur lucidus -a -um quasi luci datus, et lucido, idest luci do, ethimologia est non compositionis ostensio. [7] Item a lucidus hoc Lucidarium, quidam liber in quo multa elucidantur. [8] Item a luceo hec lux -cis, et est lux proprie ipsa substantia, lumen quod a luce manat, idest candor et splendor lucis; [9] unde hec luscinia -e, avis que mane canere incipit, sic dieta quia cantu suo significar ortum diei, quasi lucinia; unde Oratius (sat. 2, 3, 245). Hec eadem dicitur acredula -e, de qua Cicero in Pronosticis 'et matutinos exercet acredula cantus'; hec vulgo dicitur rusinolus. [10] Item a luce hoc lucinium, cicendela lucerne, quia det lumen, et a lucinium vel luce hec lucerna -e, quasi intra se lucem arcens; est tamen brevis hec sillaba lu-, unde Persius (5, 181) 'disposile pinguem nebulam vomuere lucerne'; [11] unde hec lucernula -e et lucernella -e diminutiva, et hoc lucernarium, idest candelabrum quod sustinet lucernam, et lucernosus -a -um, plenus lucernis, et lucernarius -a -um, quod pertinet ad lucernas, et hic lucernarius, qui facit lucernas. [12] Item a luce hic lucetius, quem Virgilius tamen poetice ponit et auctoritate sua pro nomine proprio in IX (Aen. 9, 570) 'Lucetium porte subeuntem ignesque ferentem'. [13] Item a lux hic Lucetius idest lupiter lucis auctor, et hec Lucina -e, dea partus, scilicet Iuno vel Pallas vel Diana vel Latona, et dicitur Lucina quia nascentibus prebeat lucem vel presit in lucem nascentibus et eos recipit et fovet; [14] et dempta media sillaba dicitur hec luna, quasi lucina, quia luce lucet aliena: lumen enim accipit a sole et acceptum reddit; et est eadem Luna, Diana, Proserpina; sed Luna dicitur in celo, Diana in silvis, Proserpina in inferis. [15] Unde hic et hec lunaris -e et lunaticus -a -um, qui singulis lunationibus vexatur et mente laborat, vel quod singulis lunationibus contingit cum luna piena est; [16] et hec lunula -e diminutivum, idest parva luna vel quoddam genus monilium: proprie lunule sunt auree bullule dependentes in similitudine lune facte; unde lunulatus -a -um, idest monileatus, lunulis ornatus. [17] Item a luna lunatus -a -um, idest curvatus ad modum lune iam dimidie, et luno -as idest curvare, unde Ovidius Metamorphoseos arri. 1, 1, 23) 'lunavitque genu sinuosum fortiter arcum'. [18] Unde hec lunatio -nis, idest curvatio; item lunatio dicitur illud tempus in quo luna recedit a sole et postea consequitur eundem, et tunc derivatur a luna. [19] Luna componitur hic et hec illunis -ne, sine luna vel obscurus; Sidonius 'non nox ea illunis et turbida'; [20] hoc semilunium, idest dimidia luna vel tempus quando luna videtur dimidia; hoc interlunium, spatium quod est inter defectum lune et crementum eiusdem; hoc plenilunium, tempus quando luna est piena; [21] hoc novilunium, tempus quando luna est nova, idest cum incipit illuminari a sole; et nota quod luna corpus est obscurum et lumen non habet a se sed accipit a sole. [22] Item luna minor est qualibet alia stella et vicinior terris. Item luna est VI pars terre, terra est Vili pars solis, unde colligitur quod luna est quadragesima Vili pars solis; [23] est ergo sol octies maior quam terra, terra sexies maior quam luna: unde colligitur quod sol est quadragies octies maior quam luna, sed hec ad philosophiam pertinent. [24] Item a luna dicitur hec Luna quedam civitas que olim edificata fuit ad modum lune iam dimidie, sed modo destructa est, unde 'in misera Luna morti nox sufficit una'; unde hic et hec lunensis -se. [25] Item a luce luscus -a -um, qui tantum habet unum oculum et altero caret, et componitur a luce et carens quia luscus parum lucis habet vel quia careat luce et non lucibus; [26] vel componitur a luce et custos, unde dicitur luscus quasi lucis custos oculi, non oculorum; vel componitur a luce et sciens quia lucem sciat et non luces. [27] Luscos coclites dixerunt antiqui, unde Ciclopes dicti sunt coclites, qui tantum unum oculum habuisse perhibentur. [28] Et a luscus vel luce lusciliosus -a -um, qui et luscitiosus -a -um dicitur, idest qui vespere nil videt, et inde hec luscitio -nis, ipsum oculorum vitium. [29] Item a luce lucino -as, suadere vel luminare, quasi luci vicinare; et componitur allucino -as, iuxta lucinare; ablucino -as, a luce absentare, alienare; unde ablucinatio, idest lucis alienatio et absentatio; et est activum cum omnibus suis compositis. [30] Item a lux hic Lucanus, quidam poeta, quia inter alios poetas eluxit et, ut dilucide tractaret, longum constructionis yperbaton semper evitavit; unde hic et hec lucanista -ste, qui legit Lucanum. [31] Item hic lucanus -ni, idest splendor matutinus, et componitur hic antelucanus -ni, idest eruptio aurore ante lucem canens, quasi albens, et adiective antelucanus -a -um, idest ante lucem surgens. [32] Item Lucanus potest esse patrium et gentile: hec Lucania -e, quedam provincia ultra Romam, unde lucanus -a -um; unde Oratius (sat. 2, 1, 34) 'Lucanus an Apulus anceps'; [33] et lucanicus -a -um, unde hec lucanica -ce, quoddam genus cibi et, ut dicunt, salcicia, quia primo in Lucania facta est. [34] Item hoc Lucum -ci, quidam locus in mari a quo delati sunt illi a quibus Lucenses originem habuerunt, et inde civitas eorum dieta est Luca, vel a luce quia olim multum eluxit; unde hic et hec lucensis -se et lucanus -a -um. [35] Lux componitur lucifer -a -um, idest ferens lucem, et hic Lucifer -ri, idest Venus vel Sol, et hec Lucifera -e, idest luna, quia pre aliis stellis iste ferunt lucem; [36] et lucifluus -a -um, et hic et hec lucifuga, lucem fugiens, unde hec lucifuga -ge, quedam avis que semper fugit aspectum diei, et hic et hec lucigena -e, luce genitus vel genita, et hec noctiluca -ce, quoddam animai in sero lucens, [37] et luculentus -a -um, plenus luce, idest clarus, apertus, splendidus; unde et homo dicitur luculentus qui est lingua clarus et sermone splendidus, et comparatur -tior -simus; [38] unde luculente -tius -me adverbium, et hec luculentia -e, claritas et lucis plenitudo, et hec luculentas -tis, idem; Martianus 'grataque luculentas in manticen quoque succendat'; et luculento -as luculentum facere. [39] Item a luce per compositionem anteluco -as, in nocte ante lucem surgere vel vigilare. [40] Item a luceo hoc lucubrum, idest modicum lumen vel modicus ignis qui solet ex stupa et cera fieri, sed undecumque fìat sic dicitur et fìt in umbra, unde et dicitur lucubrum quia luceat in umbra: idem et lucubra; [41] unde lucubro -as, vigilare: proprie lucubrare est vigilare ad lucubrum, idest ad lucernam in nocte vigilare; item lucubrare est parum lucere; unde lucubratio et hi ne lucubratiuncula diminutivum. [42] Item a lucubro -as lucubratus -a -um, idest parum lucens, et comparatur tior -simus, unde lucubrate -tius -sime adverbium; unde Martianus in Astrologia (8, 863); [43] vel legitur ibi lucublandiores quasi blandius lucentes, quod descendit a lucublandus, idest lucens blande, et componitur a luceo et blandus, et comparatur -dior -simus, scilicet blandius vel blandissime lucens. [44] Item a lucubrare lucubre, idest mane vel vigilanter; unde Plautus in Cistellaria 'si hec non nubat lucubre fame familia pereat'. [45] Item a luceo hic lucus, scilicet densitas arborum solo lucem detrahens, idest nemus adeo densum quod sol ibi lucere non potest, unde et per contrarium dicitur lucus a lucendo; [46] vel potest dici lucus a lucendo crebris luminibus, quia in eo lucebant cerei propter luci tenebras cum ibi fìebat sacrifìcium deis. [47] Unde hic luculus -li diminutivum, et hoc lucanar, fovea in luco, et hoc lucar -ris, pecunia vel pretium ex luco collectum, quod vulgo dicitur silvaticum vel forestage gallice. [48] Hic lucar -ris, penultima correpta in genetivo, est quedam avis que pulcre canit primo mane quando lux emanat, et tunc lucar derivatur a luce. [49] Et per compositionem colluco -as, idest obscurare, et est tractum a ramis qui cadentes nemus obscurius faciunt. [50] Luceo componitur alluceo -es -xi, valde vel ad lucere; colluceo -es -xi, idest simul lucere; [51] diluceo -es -xi, diversis modis lucere vel divisim lucere, unde hoc diluculum, cum incipit parva lux esse et a nocte dividi; [52] eluceo -es, valde vel extra vel pre aliis lucere; illuceo -es -xi, idest intus vel valde lucere; [53] interluceo -es -xi, inter aliqua lucere vel esse luci pervium; perluceo -es, perfecte lucere; preluceo -es. [54] Item luceo componitur cum post vel procul vel porro et dicitur polluceo -es -xi, idest donare vel promittere, quia promissis solemus lucere et donis; [55] vel pollucere est offerte, quia post sacrifìcium solent fieri oblationes, vel quia oblationibus lucemus; Plautus (Stich. 233) 'ut decimam partem Herculi polluceam'. [56] Unde hic Pollux -cis pro quodam deo qui bonum omen credebatur donare, et hic et hec pollucibilis -le, idest facilis ad donandum vel promittendum; unde Macrobius De Saturnalibus 'et pollucibilem cenam Cleopatra Antonio paravit'. [57] Item componitur reluceo -es, iterum lucere; subluceo -es, idest subtus vel parum lucere; transluceo -es, idest ultra usque ad aliam partem lucere. [58] Et ab omnibus istis inchoativa lucesco -is, collucesco -is, elucesco et cetera; [59] et ab omnibus istis descendunt impersonalia active terminationis ut lucet, lucescit; unde Terentius 'lucescit iam, cesso pultare hoc hostium vicini'. [60] Et quia quod lucidum est apertum est, ideo lucere ponitur pro certum esse vel apparere tam personaliter quam impersonaliter; unde Oratius. Item lucere ponitur pro esse ( pervium luci, ut 'sepes ista lucet', idest est pervia luci et visui. [61] Luceo cum omnibus suis compositis est neutrum et caret supino et facit preteritum in -xi et ubique producit hanc sillabam lu-.