Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

L 84

[1] LIRIN grece, latine dicitur diversitas vel varietas; [2] unde hec lira -e, quoddam instrumentum canendi, quasi a varietate vocum quia diversos sonos effìcit, et hinc liricus -a -um, ad liram pertinens vel dulcis et suavis; unde carmina Oratii dicuntur lirica quia cum lira decantabantur; [3] vel a lirin liricus -a -um, idest diversus vel varius, et hinc carmina Oratii dicuntur lirica a varietate carminum que in eis continentur, et lirici poete qui lirica scribunt. [4] Liricus componitur yperliricus -a -um, idest dulcis et delectabilis super alios vel super cantum lire. [5] Item lira componitur cum cano et dicitur hic liricen -nis, idest cum lira canens, et inde hec liricina -e, que cum lira canit. [6] Item liras grece, latine dicitur sulcus et proprie aratri, unde hec lira -e apud nos dicitur sulcus; [7] et inde liro -as, idest arare, sulcare, et componitur deliro -as, desulcare, a sulco deviare, exorbitare, sicut boves discordantes faciunt, unde et sepe ponitur pro discordare; unde Oratius (epist. 1, 2, 14) 'quicquid delirant reges plectuntur Achivi'; [8] et hinc delirus -a -um, idest stultus et fatuus et discordiosus. Et nota quod delirare proprie est senum, unde et senes proprie dicuntur deliri quia propter senectutem insaniunt et rectum tramitem tenere non possunt. [9] Et nota quod deliro et delirus non possunt esse composita a lira pro instrumento canendi, quia lira pro instrumento canendi primam habet brevem, unde Oratius (epist. 2, 2, 86) 'verba lire motura sonum connectere digner'; [10] sed lira pro sulco primam producit, unde deliro -as et delirus penultimam producunt.