Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

L 83

[1] LIQUO -as, idest liquidum facere, decurrere vel fluere facere vel liquorem emittere vel purgare; [2] unde liqueo -es -ui et liquor -eris deponens, quod caret suppletione preteriti et ultimi supini; [3] et sunt in eodem sensu, scilicet fluere, decurrere, dissolvi, ut 'ego liquo ceram', et 'cera liquet' et 'liquitur', et est differentia in tempore: nam liquor -eris primam producit, liquo liqueo et liquesco primam corripiunt. [4] Item liquere ponitur pro apparere, manifestum esse: nam cum massa liquescit quod prius erat occultum fìt manifestum. [5] Item liquere ponitur pro deficere quia cum nix liquet deficit. [6] Et a liqueo liquet impersonale, idest apparet, certum est, manifestum est, et liquesco -cis inchoativum et accipitur in eodem sensu in quo et liqueo; [7] et inde liquescit impersonale, et liquescens, unde hec liquescentia -e, apparentia vel defectus vel liquiditas. [8] Item a liqueo liquidus -a -um, fluidus et manifestus, et comparatur -dior -simus; unde liquide -dius -sime adverbium, et hec liquiditas -tis, et liquido -as verbum activum, idest liquidum facere. [9] Item a liqueo hic liquor -ris et hic lacus -cus -cui, scilicet cupa in qua vinum decurrit, et fossa que alio nomine dicitur lacuna et receptaculum aquarum, et differt a stagno et piscina: [10] stagnum est aqua stans artifìcio, habens pisces; piscina est aqua stans artifìcio, carens piscibus, unde et dicitur a pisce per contrarium; [11] lacus est aqua stans naturaliter vel parum fluens, sive habeat pisces sive non; quod autem dicitur lacus quasi locus aquae ethimologia est. [12] Et hinc hic laculus -li diminutivum, et hec lacuna -e, idest fossa ubi remanent aque post effusionem imbrium vel ad quam confluunt immunditie, [13] et est proprie intra fores sicut forica extra, et quadam similitudine lacuna quandoque dicitur venter vel fossa ventris. [14] Et inde hoc lacunar -ris, idest testudo que solet esse in cameris et in domibus arcuata et cava ad modum lacune: [15] antiquitus enim fìebant testudines curve et concave in domibus, et ideo lacunar dicitur a lacuna vel a lacu quia testudo quosdam lacus quadratos et rotundos gipso vel aliis coloribus habet depictos cum signis intermicantibus, [16] unde etiam ipsa testudo sepe dicitur lacus; unde Lucilius 'resultant edesque lacusque'; [17] et inde lacunar illud idem, et hoc lacunarium pro eodem, et inde etiam laquear vel laquearium dicitur pro eodem per antisticon; [18] vel laquear sive laquearium dicitur a laqueo ut supra diximus; unde Iuvenalis (1, 56) 'doctus spectare lacunar'. [19] Item lacunar dicitur coniunctio trabium a lacu, quia sicut plures rivuli in uno lacu ita trabium capita et lignorum in uno loco conveniunt. [20] Item lacunar est idem quod lacuna, et lacunar dicitur suppellex domus vel locus ubi tota domus suppellex reponitur. [21] Item lacunar dicitur lampas ardens in aere et tunc componitur a luce et aer quia lucem prebeat aeri. [22] Item a lacus vel lacuna lacuno -as, idest ad modum lacune curvare, unde Ovidius in VIII Metamorphoseos (564) 'summa lacunabant alterno murice conce'; legitur hic et alia littera, scilicet 'lacus nabant'. [23] Item a lacus hec laculata -e, quedam vestis que quosdam lacus quadratos cum pictura habet intextos. [24] Item a liqueo hoc ligustrum, quidam flos ideo sic dictus quia cito liquet et marcescit; unde Virgilius (ecl. 2, 18) 'alba ligustra cadunt vaccinia nigra leguntur'. [25] Liqueo componitur colliqueo -es, idest simul liquere; deliqueo -es decurrere, quasi deorsum vel valde liquere, unde Ovidius Metamorphoseos 'deliquit stagnumque suo de nomine fecit'; [26] et inde deliquus -a -um, defluus vel purus et liquidus, et hoc deliquium, idest deliquatio, decursio, distillamen; unde Plautus in Cassina 'tibi domi nil deliquium est'; [27] eliqueo -es idest extra vel valde liquere, unde eliquus -a -um, idest purus et liquidus vel liquore plenus; [28] unde hoc electrum, gummi quod eliquet ab arbore, vel dicitur ab electron quod est sol, sicut supra diximus; [29] preliqueo, perliqueo, reliqueo; et ab omnibus istis inchoativa colliquesco, deliquesco, eliquesco et cetera. [30] Liqueo cum omnibus suis compositis est neutrum et caret supino et corripit ubique hanc sillabam, scilicet li-. [31] Item a liquo -as liquator, liquatio, liquamen, liquamentum; liquamen proprie dicitur piscium quia soluti in salsamentum pisciculi eundem humorem liquant, cuius liquor dicitur salsugo vel muria; sed proprie muria dicitur aqua sale commixta et effecta gustu in modum maris. [32] Liquo componitur colliquo -as, deliquo -as, eliquo -as, valde vel extra liquare vel purgare, unde et ponitur pro excolare vel foras emittere vel cum quodam vocis lenocinlo pronuntiare; unde Persius 'eliquat et tenero supplantat verba palato'. [33] Liquo activum est cum omnibus suis compositis et corripit hanc sillabam li-.