Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

L 72

[1] LIGNIS grece, latine dicitur lux vel lumen vel lucerna; [2] unde hec lignis, quedam gemma valde ardens, et hic licinius -nii et hoc licinium -nii in eodem sensu, scilicet funis candele qui ardet in candela, vel cicendela lucerne, et dicuntur sic quia dent lumen: ponuntur quoque quandoque pro ipsis candelis vel lucernis; [3] et hic lichnis, quidam lapis rubeus subitum extinguens incendium, unde Vulcano per contrarium sacrifìcatur, sicut gallus Noeti qui noctis interrumpit silentium; et lichius -a -um, idest splendidus. [4] Item a lignis hoc lignum, quia incensum convertatur in lumen, vel quia conversum in ignem lumen faciat, vel quia aptum est flammis et luminibus; [5] et inde ligneus -a -um, idest de ligno existens vel ad lignum pertinens, et hoc lignarium, locus lignorum vel lignorum acervus, et hic lignarius generaliter opifex ligni appellatur. [6] Item a lignis hic ligabtalmus gemma est quattuor colorum: ex rutilo sanguinea, in medio nigra candido cingitur, ut luporum oculos; [7] et hec licinia -e, quoddam genus olivarum, quia optimum det lumen.