Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

L 61

[1] LIBERO -as, unde liberator, liberatrix, liberatio et liber -a -um, qui non subiacet iugo servitutis, et comparatur -rior -simus; unde libere -rius -sime adverbium, [2] et hec libertas -tis et hic et hec liberalis -le, largus, humanus, benignus, scilicet qui libenter donat et non murmurat, et comparatur -lior -simus; [3] unde liberaliter -lius -sime adverbium et hec liberalitas -tis, idest largitas, humanitas, benignitas et pro libertate invenitur: sed proprie libertas condicionis est, liberalitas vero benefìcentie et largitatis. [4] Item liberalis -le dicitur quod pertinet ad liberum, unde quedam artes dicuntur liberales quia non nisi liberis licebat eas addiscere, vel quia volunt liberum ab omni cura et sollicitudine, unde pauperes studere non possunt quia non sunt ab omni cura liberi propter defectum rerum temporalium; vel dicuntur liberales quia liberant animum a curis temporalibus et vitiis. [5] Liberalis componitur illiberalis, idest non liberalis, unde Terentius in Adelphis 'servum aut illiberalem prebes te'; et comparatur. [6] Item a libero -as hic liber, quod in quattuor significationibus invenitur, sicut isti versus distinguunt 'Liber, idest Bachus vel vir sine compede natus, liber, idest codex vel raptus ab arbore cortex'; [7] sed est differentia in genitivo: nam pro Bacho vel ingenuo facit genitivum liber liberi, pro codice vel cortice liber libri. Liber -eri dicitur fìlius ingenuus quia ex libero matrimonio sit ortus; nam fìlii ex libero et ancilla orti servilis sunt condicionis: semper enim qui nascitur deteriorem parentis statum sequi tur. [8] Liber -eri dicitur Bachus quia liberat homines a curis vel quia mares in coeundo per eius beneficium emissis seminibus liberentur. [9] Idem Liber muliebri et delicato corpore pingitur quia dicunt mulieres ei attribuisse vinum propter excitandam libidinem, unde et frons pampino cingitur; [10] sed ideo coronam viteam et cornu habet quia cum grate et moderate vinum bibitur letitiam prestat, cum ultra modum excitat lites et quasi cornua addit; unde illud 'lis est cum Venere et Bacho sed iuncta voluptas'. [11] Liber -bri est interior tunica vel pars corticis que ligno adheret, a libero -as quia liberat et defendit interius lignum, vel quia ille interior cortex defenditur ab exteriori; vel dicitur liber a liberato cortice, idest ablato: est enim medium quoddam inter lignum et corticem. [12] Et inde liber dicitur in quo legimus, quia ante usum carte vel membrane de libris arborum fìebant volumina, idest compaginabantur; [13] unde et scriptores a libris arborum librarii vocantur, et iidem dicti sunt bibliopole et antiquarii: sed librarii sunt qui et nova scribunt et vetera, antiquarii qui tantum vetera, unde et dicti sunt. [14] Vel dicitur liber a libertate legentium, quia olim solis liberis studium legendi dabatur. Quod autem dicitur liber quasi litterarum urbs, ethimologia est et non compositio. [15] Unde librarius -a -um et hic librarius, scriptor librorum, et hoc librarium, armarium, et hic libellus -li diminutivum, unde hic libellulus -li aliud diminutivum, et hoc libellum. [16] Item a liber vel libero hic libertus -ti, qui ex servo factus est liber, quasi liberatus a iugo servitutis. [17] Unde hec liberta, que de ancilla facta est libera, et hic libertinus -ni, filius liberti, et hec libertina, filia liberti, quasi de liberto natus vel nata, et libertinus -a -um, ad libertum pertinens. [18] Libertus vel liberta componitur colibertus vel coliberta, qui vel que cum alio est libertus vel fìt, vel est vel fìt liberta. [19] Est ergo ordo: servus; libertus: qui de servo fìt liber, idem collibertus et manumissus; libertinus: filius liberti; filius libertini simpliciter iam liber. In legibus tamen pro eodem habetur manumissus, libertus, collibertus, libertinus. [20] Item a Liber -eri pro Bacho libo -as -avi, sacrificare, fundere proprie, et est proprie calicis. [21] Libare proprie erat quando pateras mero plenas aris infundebant: nam libare proprie est fundere, unde panem immolamus, calicem libamus; et est sumptum ex Libero qui usum vitis invenit; et libare ponitur pro parumper degustare, contingere. [22] Unde hoc libamen -nis, sacrificium vel cibus, et libatorium, locus ubi sacrificabatur, et hic Libasius, idest Bachus, et libatus -a -um, sacrifìcatus vel parumper degustatus, et componitur illibatus -a -um, idest intactus. [23] Item a libo -as hic Libanus -ni, mons Fenicum altissimus, dictus sic propter thus quod ibi colligitur, unde fìt libatio; et componitur cum anti et dicitur hic Antilibanus, scilicet ea pars Libani vel super Libanum que orientalem plagam respicit quasi contra Libanum. [24] Item a libo -as hoc libum -bi, idest panis immolaticius, scilicet qui sacrificatur vel offertur, qui alio nomine dicitur placenta, gallice gastel. [25] Libo componitur collibo -as, idest simul libare, delibo -as, idest sacrificare, immolare, consummare, vel parumper degustare, contingere, prelibo -as, pregustare, precontingere vel ante sacrificare, relibo -as, iterum sacrificare. [26] Libo -as activum est cum omnibus suis compositis et producit hanc sillabam li-, [27] Item a liber -a -um hec libra -e, et perficitur XII unciis et inde habetur perfecti ponderis genus quod tot constat unciis quot mensibus annus; et dicitur libra quia sit libera et cuncta intra se pondera precedentia vel minora concludat. [28] Unde hec libella -e, idest parva libra, et librarius -a -um, quod pertinet ad libram; [29] et hic librarius et hec libraria dicitur tenens libram, qui aliter dicitur libripens -dis, quia de manu eius pendeat libra, vel quia libram pendentem sustineat, unde Nevius 'qui libram tenet appellatur libripens', et componitur a libra et pendeo vel pendo. [30] Item librarius vel libraria dicitur servus vel ancilla, quia ad libram, idest ad mensuram, cibum accipiant. Item librarius vel libraria, scriptor vel scriptrix scribens librum. [31] Item a libra libro -as, idest ponderare, vibrare, equare; unde hoc libramentum, idest equamentum, et hec librilla -e, idest baculus cum corigia plumbata ad librandum contra canes; [32] et librilla dicitur instrumentum librandi, idest proiciendi lapides in castra, scilicet manganus, unde librillo -as, idest cum tali instrumento proicere vel percutere vel infestare. Item a libro -as hoc libellium -lii, flos quidam, quia crescendo cito sursum libratur; unde Plautus 'tu rosa tu crochium et cassia es tu libellium'. [33] Item a libro hec Liburnia -e, quedam regio cuius homines sunt agiles et ad currendum habiles et veloces; unde liburnus -a -um gentile; [34] et quia Liburni veloces sunt ideo parva navicula velox et habilis ad currendum dicitur inde hec liburna -e; unde Horatius (epod. x, 1) 'ibis liburnis' et cetera; et Lucanus (3, 534); [35] et similiter quia illi Liburni sunt adeo agiles et veloces ideo ab illis dicitur hic liburnus quoddam genus currus velocissimi; unde Iuvenalis 'dives et ingenti current super ora liburno'; [36] et eadem ratione ab illis hic Liburnus -ni, predo vel discursor; idem Iuvenalis (4, 75) 'primus clamante Liburno'. [37] Libro componitur collibro -as, simul librare, unde hoc collibrum -bri, fenus pecunie vel tota pecunia simul collibrata; relibro -as, iterum librare. Libro activum est cum omnibus suis compositis. [38] Libra componitur hic et hec bilibris -e, idest duarum librarum pondus vel mensura; sic et trilibris et quadrilibris dicitur; unde Plautus in Aularia 'aulam quadrilibrem auro onustam ego habeo'; et nota quod libra dicuntur viginti soldi quia tantum solent ponderare. [39] Item Libra dicitur quoddam signum in celo quod sol intrat in septembri et dicitur Libra quia tunc dies et noctes equantur. [40] Libero componitur collibero -as, simul liberare, delibero -as, existimare, excogitare, decernere quam partem debeamus eligere, quasi de multis aliquid liberare, statuere. Libero activum est cum omnibus suis compositis.