Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

L 41

[1] LEDO -is -si lesum, frangere, terere, vulnerare. Et dicitur ledo, late edo, et est ethymologia; unde hec lesio -nis et hec lesura -e, et hic et hec ledibilis -le vel lesibilis -le et hec ledo -onis, idest maris exundatio, sicut malina est eiusdem retentio. [2] Item a ledo hic lapis -dis, quia ledat pedem, sed hoc iam superius distinctum est; et hoc litus -toris, scilicet terra aque vel mari vicina, et dicitur sic a ledo, quia fluctu eliditur, unde Cicero in Topicis 'litus est quod fluctu eliditur'. [3] Vel ab luo derivatur, quia aqua abluitur; vel derivatur a lito -as, quod est sacrificare, quia marinarii, a periculis marinis liberati, in litote solent deis marinis litare; [4] et inde litus dictum est a litando, unde Donatus dicit in Commento supra Virgilium quod litus dicitur locus iuxta altare ubi fiebat litatio et mactatio bestiarum. [5] Servius tamen contradicit (Aen. 2, 557), dicens hoc non valere, quia prima sillaba huius nominis 'litus' producitur, sed prima huius verbi lito' corripitur. Hoc tamen magis est frivolum, quia sepe sillaba que producitur in primitivo corripitur in derivativo, et e contrario. [6] Vel dicitur litus a ligo, quia ligat terram, unde et dicitur litus quasi ligans ton, idest terram, et est ethymologia. [7] Unde litoreus -a -um, et hic et hec litoralis -le, et hec litoraria -e, navis amnica, que aliter dicitur trabaria vel caudica. [8] Ledo componitur allido -is allisi -sum, idest ledere ad aliquid; collido -is -si -sum, idest simul ledere; elido -is -si -sum, idest valde vel extra ledere; illido -is -si -sum, valde vel intus ledere; interlido -is -si -sum, interpolatim ledere; [9] perlido -is -si -sum, perfecte ledere; prelido -is, ante ledere; oblido -is, contra ledere; relido -is, idest retro vel iterum ledere. Ledo et eius composita sunt activa et faciunt preteritum in -si et supinum in -sum. Item ledo ubique producit hanc sillabam le-, quam composita ubique mutant in -li-, similiter productam.