L 29
[1] Hec LARVA -e, simulacrum quod terret, quod vulgo solet dici mascara, quod apponitur faciei ad terrendos pueros, et larva dicitur maleficus incantato et umbra demonum et demon: dicunt enim larvas esse demones factos ex hominibus qui meriti male fuerunt, quorum natura esse dicitur terrete parvulos et in angulis garrire tenebrosis, [2] unde in Ymno Apostolorum Petri et Pauli 'larvas repellunt demonum ultra mundi limites'; et hinc tractum est ut illud quod apponitur faciei ne quis cognoscatur vel ad terrorem larva dicatur, quia videtur esse ymago demonis. [3] Et hinc larvula diminutivum, et larvo -as, idest larvam induere, unde larvatus -a -um, larva indutus, vel a demone possessus.