L 28
[1] LARGIOR -ris, donare vel donari, prebere vel preberi, unde largitor, largitio et largus -a -um, abundans, affluens et qui libenter dat; et comparatur -gior -simus, unde large vel largiter -ius -me adverbium, [2] et largiunculus -a -um, idest aliquantulum largior, et hec largitas -tis, et hec largitudo: et est largitas vel largitudo humanitatis, largitio ambitionis. [3] Item a largior vel largus hic lar -ris, idest domus, quia inde procedit largitas. Et hic lar -ris dicitur ignis, unde in antiquo proverbio dicitur 'vidi larem in laribus', idest ignem in domibus. [4] Vel Lar -ris dicitur nimpha, que primo propter garrulitatem suam dieta est larlar, quasi latrans, sed propter turpem sonum abscissa est una sillaba et dieta est Lar. [5] Cum hac concubuit Mercurius et habuit duos fìlios ex ea, et dicti sunt Lares, vel a matre, vel ab igne cui presunt et quem custodiunt. Horum ymagines gentiles habebant iuxta ignem retro, unde et posterior pars foci dicitur lar. [6] Lar etiam fuit quidam rex, sed tunc facit Lartis, interposita t, causa differentie. [7] Hic Laris -ris, quoddam oppidum in Africa, et hinc laricinus -a -um et hec larex -cis, quedam arbor que ibi abundat, ex qua tabule tegulis affixe flammam repellunt neque ex se carbones ambuste effìciunt. [8] Item a lar pro igne vel domo hoc lardum -di, quia igne consumatur, vel quia in lare, idest in domo, repositum conservatur. Vel dicitur lardum quasi large aridum, vel potius sit ethymologia. [9] Et inde lardulum diminutivum et lardosus -a -um, plenus lardo, et lardo -as, lardo impinguare vel guttatim lardo assare vel lardatum facete. Item a lardum hoc lardarium, locus ubi lardum reservatur. [10] Largus componitur prelargus, quamlargus, dilargus, omnia pro valde largus, et largifluus -a -um, idest largus affluenter. [11] Largior componitur collargior -ris, simul largiti; dilargior -ris, diversis modis largiti; elargior -ris, idest valde largiri, et est commune cum omnibus suis compositis.