I 122
[1] Hic YXION -nis pater fuit Centaurorum, qui Iunonem de concubitu interpellavit. Et interpretatur dignitas, unde et dicitur Yxion quasi axion, quod est dignitas, vel quasi anxion ab ango -gis, quia dignitas reddit hominem anxium. [2] Unde yxioneus -a -um et hic Yxionides -de, filius vel nepos Yxionis, et, subtracta -desillaba, dicitur hec Yxionis -dis, idest filia vel neptis Yxionis.