I 118
[1] Hic IULUS -li fìlius fuit Enee, qui primo loco vocatus est Ascanius, ab Ascanio Frigie fluvio; postea Ilus ab Ilo rege, a quo Ilium; postea, occiso Mezentio singulari certamine, vocatus est Iulus, a prima lanugine barbe que ei, tempore ilio, nasci incipiebat: proprie enim iulos prima barba, scilicet lanugo, dicitur. Et est hoc nomen bisillabum, licet quandoque, causa metri, ponatur trisillabice. [2] Et hinc Cesar dictus est Iulius, quia de eius progenie processit; unde illud (Verg. Aen. 1, 288) 'Iulius a magno demissum nomen Iulo'. Et hinc iulius -a -um possessivum et hec Iulia -e, quedam columna Rome, in cuius summitate est urna in qua reposita fuerunt ossa et cinis corporis Cesaris, et hinc dieta est Iulia. [3] Item a Iulius iulianus -a -um possessivum, et hic Iulianus proprium nomen viri, et hic Iulius, quidam mensis qui primo vocabatur Quintilis, sed postea, in honorem Iulii Cesaris qui eo mense natus est vel quia in eo aliquam victoriam obtinuit, dictus est Iulius, et hinc iulius -a -um. [4] Et, quia Iulus multum flevit in morte patris, ideo inde et ab e, per compositionem, dicitur eiulor -aris, idest Aere, voce dolorem manifestare, voce confusa pre dolore clamare: [5] unde et quidam dixerunt esse compositum ab e et iubilus, quod est vox confusa pre gaudio, et est eiulari proprie feminarum, et inde hec eiulatio et cetera.