Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

I 115

[1] IUDAS filius Iacob confessio interpretatur: quando enim eum peperit Lia laudem rettulit Domino dicens 'nunc super hoc confìtebor Domino'. [2] Et hinc iudeus -a -um, quod nomen scissura decem tribuum Hebreis imposuit. Nam antea Hebrei vel Israel dicti sunt, sed, ex quo in duo regna populus Dei divisus est, tunc due tribus, que de stirpe Iuda reges habebant, Iudeorum nomen sortite sunt; reliqua pars decem tribuum, que in Samaria regem sibi constituit, ob populi magnitudinem pristinum nomen retinuit Israelis. [3] Et interpretatur iudeus confessor sive confitens; modo vero nomen eis nudum convenit. Interpretatio enim eius ab eis longe absentatur, non enim vero nomine nunc dicuntur confessores, sed potius diffessores. [4] Et a iudeus hec Iudea -e, terra quam incoluerunt, et hinc potest modo sumi iudeus -a -um gentile, scilicet qui est de terra illa. [5] Et nota quod pro filio Iacob invenitur Iudas vel Iuda -e, et Iuda indeclinabile, tam pro populo quam pro terra Iudeorum, et quando est indeclinabile debet accentuari in fine: Iuda, causa differentie. [6] Et a Iuda vel Iudea iudaicus -a -um et iudaizo -as, Iudeum facere vel more Iudeorum se habere, et hic iudaismus -mi, idest ritus et consuetudo Iudeorum vel gentis Iudeorum.