A 153
[1] AMBO ab ampho greco, quod equipollet huic, vel ab amphi, quod significat circum, et inde per compositionem hec ambidens -tis, idest ovis habens in superiori dentem et alium in inferiori parte; et ambifariam adverbium discretivum, idest ex ambabus partibus, et hec ambegna -gne, idest ovis que cum duobus agnis immolabatur, quasi ex utraque parte agnum habens; [2] et hec ambusilla -le, idest venter qui ambabus partibus cilletur, idest movetur, scilicet per os et per anum; hic amphibolus -li non est ab ambo, sed ab am, quod est circum, et fìbula, vestis circumvilIosa sicut est sciavina, que circumclauditur; et ab ambo vel amphi et tapetum componitur hec amphitapa -pe vel amphitapum -pi, idest tapetum circumvillosum. [3] Item ab amphi et doxa, quod est gloria, fit amphidoxus, idest ex utraque parte gloriosus. Item ab amphi et teatrum amphiteatrum -tri, idest teatrum habens circumquaque spectaculum, vel dicitur sic locus gladiatorum circumtritus, vel dicitur sic, quia ex duobus teatris sit factum, quasi ex utraque parte habens teatrum, quia amphiteatrum rotundum est; teatrum vero ex medio amphiteatro est, semicirculi fìguram habens; et ab amphi et tero, hic amphitrites -tis, idest mare, a circumterendo litus sic dictum. [4] Ambo componitur cum loquens et fit ambiloquus -a -um, idest bilinguis, qui nunc hoc nunc illud affìrmat, unde hoc ambiloquium quii talis locutio; et nota quod ambo dividit et colligit, duo colligit et non dividit, unde vere possum dicere 'isti duo ferunt hunc lapidem' sed non 'isti ambo ferunt hunc lapidem' nisi uterque ferret; et declinatur ambo -be -bo, amborum ambarum amborum, ambobus ambabus ambobus, ambos ambas ambo, ambobus ambabus ambobus.