Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

I 49

[1] IMITOR -aris, idest sequi; unde imitator et imitatorius -a -um, dignus imitatione vel qui imitatur aliquem; et hec imago -nis, representatio alicuius rei, et dicitur imago quasi imitago, quia imitatur rem cuius est in corporalibus liniamentis et dispositione partium: aliter non proprie dicitur imago. [2] Unde imaginarius -a -um, quod pertinet ad imaginem vel quod percipitur umbratiliter et quadam imaginatione; et imaginor -aris, rem absentem percipere vel imaginem rei absentis; [3] unde hec imaginatio, scilicet vis anime qua quis comprehendit formas cum materia, re absente; sed hec aut est recordationis aut imitationis aut confectionis: [4] recordationis cum eandem rem imaginamur que prius subiecta fuit nostro sensui; imitationis, rem similem, non eandem, unde virgilianus Titurus (Verg. ecl. x, 19-20) 'urbem quam dicunt Romam, Melibee, putavi stultus ego huic nostre similem'; confectionis quando conformamus in mente aliquid quod in rerum numero natura non patitur inveniri, ut chimeram ex capite leonis, pectore hominis, ventre asini, cauda serpentis. [5] Prima imaginatio communis est nobis cum beluis, secunda et tertia proprie hominis; et hic et hec imaginabilis -le, quod aptum est imaginatione percipi, et imaginatorius -a -um, quod imaginatione percipit vel percipitur, vel quod pertinet ad imaginationem.