Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

I 46

[1] YLIOS grece, latine obvolvere dicitur; unde ylios vel ylion, obvolutio et dolor intestinorum, quia intestina sepe se pro dolore involvunt, et hinc yliacus -a -um, qui talem patitur infìrmitatem; hii et torminosi dicuntur ob intestinorum tormenta. [2] Item ab ylios, quod est obvolvere, hoc yle -lis, tertie declinationis et in singulari et in plurali, et dicuntur ylia ab ylios, quia ibi nos obvolvamus; unde secundum quosdam, ut diximus superius, componitur exilis, quasi extra ylia, idest sine ylibus, non enim exilis videtur habere ylia.