I 32
[1] YDIOS grece, latine dicitur proprium; [2] et componitur cum HEMIUM, idest sermo vel modulatio et componitur cum pro vel protos, quod est primum, et dicitur hoc proemium, quasi primus sermo vel prima modulatio, scilicet prologus; quod autem dicitur proemium quasi pro emulis factum, ethymologia est; unde hoc proemiolum -li diminutivum et proemio -as, idest incipere vel proemium facere vel dicere. [3] Ab hemium et ydios dicitur hoc ydioma, proprietas loquendi in qualibet lingua: unusquisque enim in suo ydiomate loquitur. [4] Item ab ydios et pathos, quod est passio, componitur hec ydiopathe -thes, greca declinatio, et hec ydiopatia -e, idest propria passio, que non aliunde infertur sed intrinsecus nascitur.