Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

I 23

[1] ICIO -is -ici icisti icit icere ictum, idest percutere, unde ictus -a -um, idest percussus, unde Homerus (470) 'icta petit celum tetris Citherea relictis'; et hec ictio, idest percussio, et ictus -tus -tui et icto -as frequentativum, quod frequentius invenitur ictuo -as in eodem sensu, scilicet frequenter percutere. [2] Et hinc, secundum quosdam, componitur abicio, deicio, subicio et huiusmodi, cum proferuntur per unam i, quod esse non potest, quia preteritum et supinum istorum non possunt recipere compositionem ab icio: deberent enim esse abici, deici, subici, et non abieci, deieci, subieci. [3] Preterea, licet secundum quosdam icio corripiat penultimam in presenti et in preterito eam producat, tamen secundum alios in presenti eam producit, sed predicta composita semper eam corripiunt in presenti, unde Lucretius 'ex incorporeis propellit et icit'. [4] Item ab icio hic icinus, idest ericius, qui aculeis spinarum pungit et quasi percutit; et, ad similitudinem ìllius, quidam piscis vocatus est icinus.