Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

I 4

[1] IACIO -is ieci iacere iactum, unde hic iactus -tus -tui: huic arti usus est arreptos lapides procul iacere, hastas pondere librato iacere, sagittas arcu emittere. [2] Et quisque iactus in ludo, apud veteres, a numero vocabatur, ut unio, binio, trinio, quadrio, quinio, senio; postea appellano mutata est, quia unionem canem, trinionem suppum, quadrionem planum vocabant. [3] Item a iacio hec iactura -e, idest iactus, et iactura dicitur damnum, et proprie quod naute patiuntur cum, imminente et gravescente tempestate, res suas in mare iaciunt, scilicet panem, vinum, pannos et generaliter quicquid habent, quandoque ne ipsa navis nimio pondere rerum submergatur. [4] Unde hic iactuarius -rii, qui frequenter damnum patitur, et proprie qui res suas in mare iactat, et iactuarius -a -um, damnosus, patiens vel inferens damnum. [5] Item a iacio iacto -as, frequentativum, a quo iactito -as, aliud frequentativum. Item iactare vel iactitare ponitur pro gloriari, laudare gloriando, vanitare, arrogare, vel inaniter proferre. [6] Unde iactans sive arrogans dicitur qui se vanitat et maiorum institutis non acquiescit, sed propriam quandam viam iustitie et sanctitatis inquirit; et comparatur -ior -simus, unde iactanter -tius -sime adverbium, et hec iactantia -e, arrogantia, superbia, vanitas. [7] Item a iacio hoc iaculum -i, missile, unde iaculor -aris , iaculum mittere, contorquere; unde hic iaculator et hinc iaculatorius -a -um, aliquid iaculatoris, vel quod est aptum ad contorquendum, vel quod pertinet ad iaculandum. Et componitur coniaculor -aris, et est deponens cum omnibus suis compositis. [8] Item iaculum dicitur quoddam rete piscatorum similiter a iaciendo, unde iaculator, qui iaculum iacit vel facit. Item hic iaculus -li, quidam serpens volatilis, a iaciendo, quia de arboribus se iacit super animalia et ea perimit, unde Lucanus (9, 720; 823). [9] Iacio componitur adiicio -cis -ieci -iectum, idest adiungere, unde adiectus -a -um et adiectivus -a -um, quod adiicitur: unde nomina adiectiva dicuntur que substantivis adiiciuntur; et hinc adiectivo -as, adiectivum facere vel adiective ponere; [10] abiicio -cis -ieci -iectum, idest longe iacere vel vilipendere, unde abiectus -a -um, procul iactus, vilis, contemptus, et comparatur -tior -simus, unde abiecte -tius -sime adverbium et hec abiectio, procul iactio, vel vilitas et contemptus; [11] coniicio -cis -ieci -iectum, idest simul iacere, unde Terentius in tertia comedia 'ne me in letitiam coniicias frustra'. Item coniicere, idest existimare, opinari, cogitare, perpendere quibusdam coniecturis, unde hec coniectura -e, iudicium, suspicio, opinio, suspiciosa cogitatio vel existimatio; [12] et hinc hic et hec coniecturalis -le, quod coniectura aliqua perpenditur vel habetur, vel quod coniectura sumitur, unde coniecturaliter adverbium, quasi opinative, et coniecto -as, frequentativum istius verbi coniicio in omni sua signifìcatione. [13] Item, per subtractionem n, invenitur coiicio -cis, pro coniicere; unde Macrobius De Saturnalibus 'cum in aqua coiiciatur natura'. Deiicio -cis -ieci -iectum, idest deorsum vel de uno loco ad alium iacere, unde deiectus -a -um et deiecto -as frequentativum; disiicio -cis -ieci -iectum, diversis modis iacere, dispergere; eiicio -cis -ieci -iectum, extra iacere, unde eiecto -as frequentativum; [14] iniicio -cis -ieci -iectum, intus iacere, immittere, ingerere, vel contra iacere et opponete, unde iniecto -as frequentativum, et hoc initium, quasi iniacium, idest quod ante iacitur et susternitur, vel derivatur ab ineo -is, sicut supra diximus. [15] Et proiicio -cis -ieci -iectum, idest procul vel ante iacere. Item invenitur proricio -cis -reci -rectum, in eodem sensu, et est compositum similiter a pro et iacio, et est proprie verbum sacrifìcantium; unde Virgilius 'extaque falsa proriciam in fluctu et vina liquentia fundam'. [16] Obiicio -cis -ieci -iectum, idest opponere vel improperare, unde obiectus -a -um, et hec obiectio -nis, et hec obex -cis, in feminino genere, et obiecto -as frequentativum; [17] reiicio -cis -ieci -iectum, idest iterum vel retro iacere, et inde reiectus -a -um, et reiecto -as frequentativum; [18] subiicio -cis -ieci -iectum, idest subtus iacere vel post, et subiungere et respondere, supponere, unde subiectus -a -um et subiectivus -a -um et subiecto -as frequentativum, quod etiam subicito-as invenitur in eodem sensu, scilicet supponere ; unde Plautus in Cassia 'nunc si velis subicitare me proba est occasio'. [19] Item componitur cum trans et, abiecta n et s secundum predictam regulam, dicitut traiicio -cis -eci -ectum, idest ultra iacere vel perforare, transfìgere. Iacio et omnia eius composita sunt activa. [20] Item omnia composita eius preteritum sui simplicis retinent immutatum, preter proricio, sed a presentis mutant in i, a supini mutant in e. [21] Item nota quod adiicio et cetera composita ab iacio per duo ii debent scribi et pronuntiari regulariter, et est primum consonans, alterum vocale: secundum hoc, ergo, si componatur iacio cum dictione desinente in consonantem debet prima produci positione. [22] Invenitur tamen quandoque correpta, ut ibi 'subicit facundus Ulixes', et hoc ideo fìt quia in omnibus huiusmodi verbis solent quidam tacere quandoque i consonantem in metro, immo, quod magis est causa euphonie, semper solent tacere i consonantem in qualibet prolatione in predictis compositis verbis; et tamen est de integritate dictionis et debet scribi, licet taceatur apud quosdam causa euphonie, sicut in hac dictione 'circumeo' m non profertur et tamen est huius dictionis pars, et ibi scribitur. [23] Cum ergo contingit quod i consonans in predictis verbis taceatur et liquescat a parte consonantis, tunc prima non cogitur produci positione, et inde est quod potest corripi si naturaliter correpta est. Si vero i consonans non taceatur nec liquescat, tunc prima producitur si desinar in consonantem; et hinc est quod subiicio quandoque producit primam, quandoque corripit, et in consimilibus idem iudicium est. [24] Si querat aliquis utrum asseram i consonantem semper debere taceri in predictis verbis in qualibet prolatione, sic distinguo: cum metrum cogit taceatur, alias aperte proferatur; non enim video ibi esse magnam cacofoniam si dicatur abiicio, deiicio, licet quidam velint hoc semper et ubique vitare; [25] quod autem quidam dicunt quod abiicio, cum i consonante, componatur ab iacio, sed abicio, sine i consonante, componatur ab hoc verbo icio, quod est percutio, non credimus satis exquisite dictum esse: non enim predictum verbum, scilicet icio, credimus suscipere talem compositionem, et qua re postea dicetur.