H 54
[1] Hic HYSPANUS fuit quidam rex Hyspanie, unde dieta est hec Hyspania -e, et hic hyspanus -a -um, gentile et possessivum, et hic et hec hyspaniensis -e, gentile. Et habet sex provincias: Terraconensem, Cartaginiensem, Lusitaniam, Galitiam, Bethicam et, trans fretum in regione Africe, Tingitaniam. [2] Et sunt due Hyspanie: citerior, que in septentrionali plaga a Pireneo usque ad Cartaginem porrigitur; ulterior, que in meridie a Celtiberis usque ad gaditanum fretum extenditur. Citerior autem et ulterior dieta, quasi citra et ultra, sed citra quasi citra terras, et ultra vel quod ultima, vel quod non sit post hac ulla, idest alia, terra.