H 40
[1] HYMNUS est laus Dei cum cantico. Proprie enim hymnus est continens laudem Dei: si ergo sit laus, et non sit Dei, non est hymnus, et si sit laus et Dei laus et non cantetur non est hymnus; si ergo in laudem Dei dicitur et cantatur, tunc est hymnus, cui contrarium est threnum, quod est Carmen lamenti et funeris; quandoque tamen hymnus simpliciter dicitur laus. [2] Unde hic hymnulus -li diminutivum et hic et hec hymnista -e, idest laudator vel qui canit hymnos, [3] et hymnizo -as et hymnio -is, ambo pro laudare vel hymnos canere, et hic et hec hymnicista -e, qui facit vel cantat hymnos. [4] Hymnus componitur hymnicanus -a -um, qui canit hymnos, hymnidicus -a -um, qui dicit hymnos, et hymnigraphus -a -um, hymnorum scriptor, [5] unde hec hymnigraphia -e, idest hymnorum descriptio, et hymnologus -a -um, qui loquitur de hymno, unde hec hymnologia -e, idest sermo vel laus de hymno.