Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

H 38

[1] HYLARO -as, idest letificare, unde Macrobius De Saturnalibus 'verba non minus quam vinum hylarant convivium'; [2] unde hoc hylaramen -nis et hic et hec hylaris et hoc -re, letus et iocundus, unde illud 'hylarem datorem diligit deus', et comparatur -rior -simus, unde hylariter -rius -sime adverbium, et hec hylaritas -tis, [3] et hic Hylarius, qui semper fuit iocundus in servitio Dei, et hic Hylario -nis, pro alio sancto de quo legitur quia, cum infìrmus esset et mori vellet, anima eius non audebat exire, cui beatus Hylario dixit 'anima mea quinquaginta annos Deo servavisti, ne dubita, exi', et statim exiit: ille in Deo bene confidebat, siquidem non vult exire a corpore et non audet, nisi forte cum Deo debeat exire. [4] Item ab hylaro -as hylareo -es -ui, idest esse vel fieri hylarem, et hinc hylaresco. Hylaro componitur exhylaro -as, idest valde hylarare, exhylareo -es, et hinc exhylaresco -scis. Hylaro -as cum omnibus suis compositis est activum.