Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

H 37

[1] Hic HYEBUS proprium nomen fuit hominis; unde hyebuseus -a -um. Hyebusei edifìcaverunt Hyerico, unde dieta est Hyerico quasi Hyebuco, et, quia Hyebus Hyerusalem ampliavit, Hyerusalem dieta est Hyebus; [2] siquidem Hyerusalem primo dieta est Salem a conditore qui dicebatur Salem, postea dieta est Hyebus ab ampliatore qui vocatus est Hyebus, vel a Hyebuseis habitatoribus. [3] Postea, illis duobus nominibus, scilicet Hyebus et Salem, per compositionem coniunctis, dieta est Hyerusalem, quasi Hyebusalem; et videtur hoc nomen proferendum per duo s, sed forte in compositione unum s abicitur. [4] Hec postea a Salomone dieta est Hyerosolima, quasi Hyero Salomonia. Et nota quod invenitur hec Hyerosolima -e et Hyerosolime -arum et Hyerosolimis indeclinabile, in eodem sensu, scilicet pro illa civitate. [5] Hec etiam corrupte a poetis Solima dieta est et postea ab Helio Adriano vocata est Helya. [6] Etiam ipsa est Sion, que ebraice speculano interpretatur, quia in sublimi constructa est et de longe venientia contemplatur. Hyerusalem latine pacifica interpretatur. [7] Et ab Hyerosolima hyerosolimus -a -um, unde hyerosolimitanus -a -um, et per compositionem hyerosolimipeta -te, peregrinus qui petit Hyerusalem. Item a Solima solimus -a -um: Iuvenalis (6, 544) 'interpres legum Solymarum et magna sacerdos'.