G 88
[1] GRATIS adverbium qualitatis, idest sponte, sine causa, sine spe remunerationis, sine pretio, unde hec grafia -e, donum vel donatio, amor; et dicitur gratia quasi gratis data; [2] et sunt tres Gratie, scilicet Pasithea, Eugiale, Euprosine, que ita pinguntur nude connexe: una aversa et post tergum aureum pomum porrigens duabus, due vero respicientes eam et duo poma ei offerentes. [3] Quod nude et connexe pinguntur signifìcat quod inter amicos nichil debet esse occultum vel privatum, sed omnia aperta et communia; [4] una aversa signifìcat quod omnis dans sine respectu remunerationis dare debet; [5] due vero eam respicientes et duo poma ferentes signifìcat quod omne datum dupliciter redire debet. [6] Vel tres Gratie dicuntur tres prime linee de quinque lineis amoris, scilicet visus et alloquium et tactus, quod hoc versu distinguitur: 'visus et alloquium contactus et oscula factum'; unde et singula nomina singulis conveniunt: [7] prima enim dicitur Pasithea, quasi alliciens, quod pertinet ad visum, secunda Eugiale, idest demulcens, quod pertinet ad alloquium, tertia Euprosine, idest retinens, quod pertinet ad contactum. [8] Communi autem nomine dicuntur Gratie, quasi gratis date, plerumque enim conceditur alicui gratis amorem suum insatiabiliter circumspicere, timide sed desideranter alloqui, amplexu cupido sed inefficaci tangere. [9] Nude pinguntur, quia non ita querunt umbraculum sicut relique due linee; connexe, quia se sequuntur in linea amoris; due respicientes tertiam, scilicet visus et alloquium contactum; tertia aversa, idest non respiciens duas: videt enim aliquis et alloquitur ut tangat, non tangit ut videat et alloquatur. [10] Secundum quosdam dicuntur fìlie Veneris, secundum alios fìlie Iovis et Iunonis, et Veneris ministre. [11] Et a gratia hec gratiola -e diminutivum; et gratiosus -a -um, plenus gratia, et comparatur, unde gratiose -sius -sime adverbium, et hec gratiositas, et componitur ingratiosus -a -um, non gratiosus, et comparatur. [12] Item a grafia hee grates -tium, idest gratie, sed grates deo aguntur, gratie vero hominibus. Sed hoc sepe corrumpitur apud auctores: gratias enim sepe referunt deo, grates hominibus; [13] et gratus -a -um, quod tria signifìcat: gratus, gratiam servans, gratiosus, acceptabilis, placitus; et gratus, idest memor benefìcii; et gratus, idest remuneratus; et comparatur -tior -simus, unde grate -tius -sime adverbium et hec gratitudo -nis; [14] et componitur ingratus -a -um, quod similiter tria signifìcat: ingratus idest non gratus, non acceptabilis, et ingratus idest immemor benefìcii, et ingratus idest inremuneratus; unde 'ingratis humeris frigios subiisse molares', idest inremuneratis humeris; et comparatur; unde hec ingratitudo -dinis, unde Iosephus in quarto 'ut horum contra me vel ingratitudine defendere'. [15] Item a gratus gratuitus -a -um, idest gratis datus et habitus, unde gratuite adverbium, idest gratis, sponte, sine causa; pro quo quandoque invenitur gratuito, ablativus vel dativus. [16] Item a gratus grator -aris et gratulor -aris, in eodem sensu, idest gaudere vel gratias agere, unde gratulamen -nis et gratulabundus, idest letus vel letabundus, et gratulanter, idest letanter. [17] Item gratus componitur gratificor -aris, idest gaudere vel gratias agere vel gratum facete vel equiparare, unde gratificus -a -um, qui facit bonum gratis vel gratum faciens, gratiosus, qui plus unicuique quam meretur tribuit; gratus tantum animo, gratificus animo et corpore.