G 78
[1] Hec GLOSSA -e, idest lingua, unde hec glosa -e; et distat inter commentum et glosam et translationem et textum. Commentum est expositio verborum iuncturam non considerans, sed sensum: deservit enim expositioni sententie alicuius libri et non constructioni littere. [2] Accipitur quandoque commentum largius, scilicet pro quolibet libro et tunc sic diffinitur: commentum est plurimorum studio vel doctrina in mente habitorum in unum collectio; [3] glosa est expositio sententie et ipsius littere, que non solum sententiam sed etiam verba attendit, quasi expositio sententie ipsius litteram continuans et exponens, unde et dicitur glosa quasi glossa, idest lingua, quia, tamquam lingua doctoris adesset et exponeret, et littere exponende insistit et sensum enucleat. [4] Translatio est expositio sententie per aliam linguam. [5] Textus est liber ipsius auctoris continens tractatum, sine littere vel sententie expositione. [6] Et a glosa hec glosula -le diminutivum, et glosarius -a -um, qui glosat vel quod glosatur; et gloso -as et glosulo -as: ambo activa sunt cum suis compositis. [7] Item glossa componitur cum bos et cinos, quod est canis, et agnus, et dicitur hec boglossa -e et hec cinoglossa -e et hec agniglossa: herbe sunt, quasi bovis lingua et quasi canis lingua et quasi agni lingua, vel in forma, quia sunt formate ut ille lingue, vel in tactu vel asperitate.