Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

G 8

[1] Hec GADIR -ris civitas est in Yspania; hec Gades vel Gadis, similiter civitas, et Gades -dis insula est in fine Yspanie, que dirimit Europam ab Africa, in qua Herculis columne visuntur, [2] que de nomine insule Gades diete sunt, et inde extremi maris faucibus oceani estus immittitur, et est a continenti terra CXX passibus divisa, quam Tyrii, a rubro mari profecti, occupantes, in lingua sua Gadem, idest viam septam, vocaverunt, quia circumsepta sit mari [3] Nascitur in ea arbor similis palme, nomine gigniola , cuius gummi infectum vitrum cerauneam gemmam reddit. Unde gaditanus -a -um; [4] et nota quod columne quecumque sunt posite a viris fortibus in eo loco ultra quem subiugare non potuerunt generaliter dicuntur gades, a Gadibus Herculis, vel quia quasi pro sepe et termino posite sint.