Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

F 96

[1] Hec FRIGIA -e fuit filia Europe, unde hec Frigia dieta est quedam provincia, hec et Dardania a Dardano, Iovis filio. Huius regio Troia est, quam ex suo nomine appellavit Tros rex Troianorum, pater Ganimedis; et due sunt Frigie, maior et minor: maior Frigia Smirnam habet, minor Ilium. [2] Et hinc frigius -a -um, et hic et hec Frix -gis, quo nomine sepe vocantur Troiani, cum volumus eos appellare timidos. Pro qualitate enim negotii, auctores dant Troianis diversa nomina: si volunt eos appellare timidos, appellant eos Friges vel Frigios; si generosos, Dardanidas; si perfidos, Laomedontidas; si fortes, Troes; si audaces, Hectoreos. [3] Item a Frigia hoc frigium, idest frisellum vel quedam mitra pontifìcalis, quia in Frigia melius fìat; unde Constantinus imperator 'frigium candido splendore eius sacratissimo vertici imposuimus', unde frigio -as, idest frigium apponete vel frigio ornare, et est activum. [4] Item a Frigia hic frigio -nis, idest quedam vestis que in Frigia fìt, que et acupicta vocatur: huius artifices frigiones dicuntur, quia in Frigia reperta est vel quia illi periti sunt in tali veste facienda. [5] Item a Frigia hic frigius dicitur quidam lapis qui nascitur in Frigia.