Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

F 66

[1] FURVUS -a -um, idest niger, obscurus; unde furveo -ves -vi, idest nigrere, fuscum esse vel fieri, et hinc furvesco -scis inchoativum. [2] Item a furvus hic et hec fur -ris, quia noctis utitur tempore; proprie quidem est fur qui de nocte vadit et perfodit domos, latro qui latet in silvis et expoliat transeuntes. Unde illud 'fur latet in furvo, latro se fert obvius ultro'. [3] Et hinc hic furunculus -li diminutivum, et hoc furtum -ti, idest aliene rei invito domino contrectatio, unde furtulum diminutivum, et furtim adverbium et furtivus -a -um et furtuosus -a -um, plenus furto, qui sepe committit furtum vel quod pertinet ad furtum; furtuosus etiam dicitur qui pugnat ubi merces certa speratur. [4] Item a fur pluraliter hec furabula -orum, idest tenebre, quia furantur nobis visum et discretionem rerum, et furor -aris, unde verbalia, et hic furo -nis; vel potius a furvo dicitur furo, scilicet quoddam animai: tenebrosos enim et occultos cuniculos effodit et eicit predam quam invenit. [5] Item a fur hic furfur -ris, quia inde minutior farina furetur et subripiatur, vel potius derivabitur postea a farina vel farre. [6] Fur componitur hic crebrifurus -ri, locus crebro habens fures, scilicet qui sepe frequentatur a furibus. [7] Item componitur cum cilleo -es et dicitur hec furca -ce, quia ibi fures cillentur, idest moventur; et habet minus pene quam crux, quia statim strangulat et interficit. [8] Item furca est quoddam instrumentum rusticorum et secundum hoc componitur a frumento et cilleo, quia cum ea movetur frumentum in area; vel furca componitur a fero fers et caput, inde dicitur furca quasi ferens caput, quia antiqui solebant deferre capita occisorum hominum in ea. [9] Unde hec furcula -e et furcella -e, ambo diminutiva, et furcatus -a -um; et componitur bifurcatus -a -um, trifurcatus -a -um; et hic furco -nis, maior furca. Furco etiam dicitur quem nunc dicunt faliscum, nunc cultrum, alias securim qua pontifices in sacris utebantur. [10] Item furca componitur cum fero et dicitur furcifer -a -um, idest ferens furcam; furcifer etiam dicebatur olim qui ob leve delictum cogebatur a dominis, ignominie magis quam supplicii causa, furcam circa vias ferre, predicans peccatum suum, et monere ceteros ne quid simile peccarent. Furcifer etiam dicebatur homicida damnatus ad furcam vel qui dignus erat furca, quia consuetudo erat olim damnatos sua patibula-portare ad locum suspensionis, sicut legitur Christum dominum nostrum fecisse. [11] Furcifer componitur trifurcifer -a -um, idest portarius qui habet tres furcas vel instrumentum trifurcatum ad onus gerendum, unde Plautus 'an tu, furcifer, herum nos fugitare'; fur etiam trifurcifer'. [12] Item fur componitur cum cilleo et dicitur hee furcelles -lium, proprie furce ille ubi suspenduntur fures et latrones, quia ibi cillentur; et hinc furcillo -as, idest suspendere vel concutere. [13] Et componitur affurcillo -as, idest valde vel iuxta vel ad suspendere vel concutere.