Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

F 63

[1] FUNGOR -eris functus sum, idest uti, hinc functorius -a -um quod bonum est ad fungendum, et functus -a -um, et hinc functi dicebantur quoddam genus civium qui fungebantur officio et honore aliquo. Unde defunctos mortuos dicimus qui compleverunt vitae officia: nichil enim iam faciunt. [2] Item a fungor hec functio et hic fungus -i, boletus, a fungor secundum vocem, a defungor secundum significationem, quia quidam eorum sunt peremptorii; vel fungus derivatur a fos, quod est ignis, ut diximus. Ponitur etiam pro veteri panno, unde Marbotus de lapide cristallo 'amososque, inquit, tibi solet hic accendere fungos'. [3] Fungor componi tur defungor -eris, idest deorsum a functione esse, unde, quia qui moritur deorsum sit a functione vite, dicitur defungi, idest mori. [4] Unde defunctus dicitur mortuus, quia deorsum est a functione vite; unde Martialis Coquus 'defungi fungis homines Materne negabas boleti leti causa fuere tui'. [5] Item componitur perfungor -ris, idest uti vel destruere vel destrui, unde perfunctus -a -um, et hec perfunctio, et perfunctorius -a -um, idest ad perfungendum aptus, vel destructorius, levis et transitorius, vel ymaginarius, unde in Platone invenitur 'perfunctoria forma mundi idest destructoria et transitoria'. Fungor et eius composita sunt deponentia et faciunt supinum in functum.