Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

F 47

[1] Hic FITON -nis fuit quidam serpens creatus a terra quem Apollo in Parnaso monte interfecit; et interpretatur fìton consulare, vel dubitano a verbo greco, scilicet phyto, quod est quero; hinc fiton dubitatio dicitur, quem Apollo interfecit quia sapientia dubitationem absolvit; [2] et hinc ipse Apollo dictus est Fiton vel Fitius, unde Martianus 'iam pridem quippe offensus contamine monendorum dedignatur augur Fitius nuncupari'. [3] Et hinc Fida -orum vel Fitea -orum dicti sunt ludi vel festa facta in honorem Apollinis propter victoriam quam habuit de Fitone. [4] Et a Fitio fitius -a -um vel fiteus -a -um, idest apollineus; vel a Fitone serpente possunt derivati. [5] Item a Fitone fitonicus -a -um et hic fiton -nis et hec fitonissa -e, divinator vel incantator plenus fìtonico spiritu et divinatrix vel incantatrix fìtonico spiritu piena, quia Apollo auctor fuit divinationis.