Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

F 42

[1] FINGO -gis -xi, idest ornare, componere, facere, formare, plasmare, et excogitare, et componere quod verum non est, idest simulare; [2] unde hic fictor -ris, qui componit vel ornat aliquid, sicut qui capillos mulierum linit et pertractat, ungit et nitidat; unde fictorius -a -um, qui fingit vel quod fingitur; [3] item a fìngo ficticius -a -um et fictiosus -a -um, idest qui fìngit vel quod fingitur; ficticii vel fictiosi proprie sunt falsi amici et simulatores, scilicet qui fingunt se facere aliquid ad servitium amici et faciunt ut ei incommodent; unde et fìctio dicitur falsa et ficta amicitia, quasi ficta actio, et ficticii ficte agentes. [4] Item a fingo fictim adverbium, idest ficte, et hic et hec fictilis et hoc -le, quod facile potest fingi vel quod iam fictum est, unde et vasa terrea fìctilia vocantur, quasi ficta et composita ut aliquam formam habeant; [5] et hoc fìgmen -nis, idest figmentum, unde Martianus 'cur ergo non fateris nil figminis fìctura'; [6] et hinc hoc figmentum -ti, unde fìgmentatus -a -um, idest fictus, et figmento -as, fingere, simulare. [7] Item a fingo hic fìgulus, idest ollarius, luti compositor, qui lutum confingit et redigit in aliquam formam; [8] et hec figura -e: est figura hominis, forma nature, et accipitur figura multis modis quos diligentia lectoris distinguet; unde figuratus -a -um, et figuro -as et hinc verbalia. [9] Figuro componitur configuro, idest simul figuro; diffiguro -as, idest diversis modis figurare vel fìguram auferre; defiguro, idest valde figuro vel diffiguro; [10] prefiguro -as, idest ante figurare, pre aliis figurare; transfiguro, idest transformo, scilicet ultra in aliam formam mutare. Figuro activum est cum omnibus suis compositis. [11] Item invenitur fìngo -is idest nitidare, extergere, unde Afranius (415, aptid Isid. 12, 6, 60) 'accedo ad te ut tibi cervicem fìngam linteo', idest extergam; [12] unde hec fungia -e, piscis vel aliquod animai aquatile, et fìt hoc animai candidum cura; in estate enim ad solem sternitur et sicut cera punica candorem bibit; hoc animai esse docetur cruore inherente petris, unde et dum absciditur sanguinem emittit. [13] Et hinc sfrangia dicitur quoddam genus panis; est enim sfungia panis qui similam modicam accipit et fermentum modicum et habet humectationis plus quam omnis panis, unde et sfungie nomen accepit a predicto animali propter humorem et candorem, vel a fingendo. [14] Item hinc sfingia dicitur quidam lapis creatus ex aqua, levis, fistulosus et cameris aptus. [15] Item a fìngo hec sfinga vel sfingia -e dicitur quoddam genus simiarum villosum, comis maximis prominentibus, docile ad feritatis oblivionem. [16] Item a fìngo hic fingites -tis, lapis Cappadocie duritia marmoris, candidus et translucens, ex quo quoddam templum constructum est a quodam rege, foribus aureis, quibus clausis claritas diurna erat intus. [17] Fingo componitur confingo -is -xi -tum, idest simul fìngere; diffingo -is, idest fìngere diversis modis vel dissimulare; defingo -gis, idest valde fìngere vel diffingere; [18] effingo -gis, idest expresse fìngere, unde hec effigies -ei, idest ymago; hinc effigio -as idest effìgiem facere vel effìgie representare. [19] Et est activum fìngo et eius composita, et faciunt preteritum in -xi et supinum in -ctum. Item omnia abiciunt n in supino quam habent in presenti et preterito.