Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

F 29

[1] FERON grece, latine dicitur mors, unde hoc feretrum -tri quia ferat mortuum; quod autem dicitur feretrum quasi ferens atrum ethimologia est non compositionis ostensio; [2] et hic et hec feralis et hoc -le, idest mortalis, lugubris, funebris, et hec faretra -tre, ubi portantur sagitte, quasi feron teca idest mortis repositorium: quot enim fert sagittas tot fert et mortes. Quidam tamen volunt faretra et feretrum derivari a fero fers quia illa mortes, idest sagittas, ferat, hoc mortuos; sed hoc non credimus. [3] Et hinc faretratus -a -um, armatus et instructus faretra vel qui habet faretram.