Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

F 27

[1] FENIX -cis frater fuit Cadmi. Siquidem Agenor, Europa fìlia sua rapta a love, precepit tribus fdiis suis, scilicet Cadmo et Cilici et Fenici, ut sororem suam perquirerent et si eam non invenirent numquam redirent, unde Ovidius (met. 3, 5) 'facto pius et sceleratus eodem'; cum ergo eam non possent invenire, Cadmus exulans tenuit quandam regionem in qua Thebas edificavit, unde Thebe diete sunt cadmee et regio illa cadmea; Cilix similiter tenuit aliam regionem que ab eo dieta est Cilicia; Fenix vero similiter aliam provinciam que ab eo dieta est Fenicia -e; [2] unde hic et hec Fenix -cis, gentile, et quia illi ex vicinitate solis contrahunt rubedinem, inde dicitur puniceus -a -um, quasi feniceus, idest rubeus; [3] vel feniceon grece latine dicitur rubeum, unde feniceus -a -um, idest rubeus, unde feniceam vestem dicunt Greci quam nos coccineam dicimus, et puniceus -a -um idest rubeus, quasi feniceus, et hic et hec fenix -cis, homo rubeus. [4] Quia ergo illi ex vicinitate solis sunt punicei, dicti sunt Fenices; unde etiam, quia ipsi inventores primi literarum fuerunt, adhuc capitales literas rubeo colore, idest minio, scribimus ut colore representemus ipsos fuisse inventores literarum. [5] Et ab eis terra quam incoluerunt dieta est Fenicia -e, unde hic et hec Fenix -cis, gentile, scilicet quicumque est de terra illa, sive sit rubeus sive non, et feniceus -a -um in eodem sensu. [6] Item a Fenicia penus -a -um, quasi fenus, phenus, subtracta aspiratione si Phenicia scribatur per ph, vel mutata f in p si scribatur per f. Et a penus, mutata e in u, fìt punus -a -um, unde punicus -a -um et hinc puniceus, omnia in eodem sensu. [7] Et nota diligenter quod Peni et Puni et Punici et Punicei dicuntur tam illi de Fenicia quam Carthaginenses et Africani. [81 Dido quidem, que fuit de Tyro et Sydo civitatibus Fenicie, fugiens fratrem Pygmalionem, venit in Africam cum magna multitudine suorum cum quibus Carthaginem edificavit, et hinc Carthaginenses dicti sunt Peni vel Puni vel Punici vel Punicei et terra Carthagini adiacens dieta est punica; tamen postea ampliata est appellatio et dieta est generaliter Africa terra punica et Africani Punici, Peni, Puni; [9] unde et quoddam genus malorum dicitur malum punicum, vel quia de illa regione fuit allatum vel quia ibi plurimum abundat vel quia grana habet rubea. [10] Item a feniceon quod est rubeum hic fenix -cis, avis Arabie sic dieta quia feniceum habeat colorem vel quia sit in toto orbe singularis et unica. Nam Arabes singularem fenicem vocant. [11] Hec, ultra quingentos annos vivens, dum se viderit senuisse, collectis aromatum virgulis, rogum sibi instituit et conversa ad radium solis alarum plausu voluntarie sibi incendium nutrit sicque iterum de cineribus illius alia resurgit; unde feniceus -a -um. [12] In tribus ergo signifìcationibus invenitur feniceus -a -um, idest rubeus a feniceon, et feniceus de Fenicia, et feniceum quod pertinet ad fenicem avem.