Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

F 26

[1] Hoc FENUS -oris idest usura; sed usura est lucrum de capitali acceptum, fenus vero lucrum de usura sumptum, vel usura est sine determinato tempore, sicut qui accommodat denarium unum pro duodecim quotquot mensibus acceptor vult, fenus vero cum determinato tempore, sicut qui accommodat XX pro XXX usque ad mensem; unde fenus vocatur avidum, quia qui sic accommodat semper avet ut illud tempus veniat cito, unde Lucanus (1, 181) 'hinc usura vorax avidumque in tempora fenus'. Indifferenter tamen quandoque auctores utuntur predictis vocabulis. [2] Et inde fenoreus -a -um et feneror -aris; et in eodem sensu invenitur fenero -as, idest mutuare vel mutuari, scilicet dare ad usuram vel accipere: est enim dantis et accipientis et qui dat mutuo et qui accipit fenus dicitur fenerator, quasi fenoris auctor; vel feneratorius -a -um, et fenixor -aris, idest fenerari. [3] Fenero vel feneror -aris componitur confenero -as vel confeneror -aris, idest simul fenerari; defenero -as vel defeneror -aris, idest ditare vel deservire vel valde fenerari vel a fenore removere, unde Ambrosius Super Egisippum 'iam Antonius Cleopatre amori defeneratus deserviebat', idest ditatus vel deserviens; refenero -as vel refeneror -aris, idest iterum fenerari. [4] Et nota quod fenero vel feneror invenitur etiam pro coniungere et ligare. Feneror -aris cum omnibus suis compositis est deponens; fenero cum omnibus suis compositis est neutrum, tamen fenero pro coniungere et ligare et defenero pro ditare sunt activa.