Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

F 22

[1] FAVEO -es -vi fautum, idest suffragati, auxiliari, assentire, favorem dare et proprie in malo; unde hic fautor, consensor in malo et hec fautio -nis idest consensus in malo, sicut amicitia consensus in bono; [2] quod enim est amicitia inter bonos idem est fautio inter malos, unde Sallustius in Iugurtha 'quos omnes eadem cupere, eadem metuere, eadem odisse, eadem diligere coegit in unum, sed hec inter bonos amicitia est, inter malos fautio'; [3] unde fautiosus -a -um, consentiens in malo; in tali significatione invenitur in Sallustio fautio et fautiosus, et numquam in eo factio vel factiosus per c debet inveniri, et tamen ubique inveniuntur in eo scripta predicta nomina per c, sed sine dubio abradenda sunt. [4] Item a faveo hic favor -ris, idest auxilium, unde favorosus -a -um, idest favore plenus, idem et fautorius -a -um a fautore, et hic et hec favoralis et hoc -le, favoraliter adverbium; [5] et hic favissor -ris, idest piscator qui semper rogat et favet ut sibi bene eveniat; et faudicus -a -um, idest ille qui vera dicit cui ceteri favent et videtur componi a faveo et dico, quia vera dicit, vel dictum, quasi cuius dictis favetur; [6] et hic favonius -nii, lenis ventus qui et zephyrus dicitur, et dicitur sic quia eius favore flores producuntur et terra germinar, unde Ovidius (met. 9, 661) 'utque sub adventu spirantis lene favoni', unde favonius -a -um et hoc favonium -nii, lene odium quod cito transit et cadit ad modum predicti venti; [7] favonii etiam dicebantur spurii qui ex patre incerto et matre vidua sunt geniti et hoc ideo quia quedam animalia favonio spiritu hausto concipere existimantur; [8] et favius -a -um idest levis et imponderosus, unde Plautus 'qui vult cubare pandit saltum favium'. [9] Item a faveo faustus -a -um, idest felix, cui fortuna favet, et comparatur -or -mus, unde fauste -stius -sime adverbium, et hec faustitudo -nis, idest felicitas. [10] Faustus componitur infaustus -a -um, idest infelix, cui fortuna semper est adversa et cui non contingit nisi male, et comparatur. [11] Faveo neutrum est et eius composita sunt neutra. Item faveo in presenti corripit hanc sillabami fa sed in preterito eam producit.