F 12
[1] FAMULOR -aris, idest obsequi, obedire, sed famulari debiti est, obsequi voluntatis, obedire ad utrumque refertur. [2] Unde hic famulus -li, et sunt famuli proprie qui ex propria servorum familia sunt orti, et dicitur famulus quasi unus ex familia, sed servus ex condicione servitutis; [3] unde hec famula -e, et famulus -a -um adiective potest declinati, et hic famellus -li diminutivum, idest parvus famulus, et hec famella -e, idest parva famula. [4] Item a famulus hoc famulitium -tii idest servitium, unde Martianus (1, 36) 'habere quam plures in famulitio disciplinas'; [5] et hic et hec famularis et hoc -re, et comparatur, unde famulariter -rius -sime adverbium, et hec famularitas, idest famulorum servitium. [6] Item a famulor hic famulatus -tus -tui et hoc famulamen -nis in eodem sensu, et hec fama -e, quasi famula, quia famulatur nobis dum, ad modum famule, discurrendo rumores de nobis portat per diversas terras etiam nobis ignorantibus; [7] vel dicitur fama a fando, quia fando pervagatur; et est nomen bonarum et malarum rerum, sed si ne adiuncto sepe accipitur in bono; et describitur sic: fama est sine certo auctore inventum, cui malignitas dedit initium, fides autem incrementum. [8] Et inde famosus -a -um, de quo fama loquitur sive bene sive male, unde quandoque accipitur in bono, sed sepius in malo, scilicet pro infami, et comparatur -sior -simus, unde famose -sius -me adverbium et hec famositas -tis. [9] Item a fama famo -as, quod non est in usu, sed componitur diffamo -as, defamo -as, infamo -as, omnia in eodem sensu, et hinc hic et hec infamis et hoc -me et comparatur, unde hec infamia -e. [10] Famulor componitur confamulor -aris, idest simul famulari; et est famulor cum omnibus suis compositis deponens, et famo -as cum suis est activum et corripit fa famulor, sed producit fa famo -as.