E 179
Hec EXOMOLOGESIS grece, latine interpretatur confessio vel preces, sive sit laudis, ut cum dicitur 'confìteor tibi pater celi et terre', sive peccatorum; et differt a letaniis que interpretantur rogationes, quia exomologesis pro sola confessione peccatorum agitur, letanie vero propter rogandum dominum et impetrandum in aliquo malo misericordiam eius.