Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

E 128

[1] Hoc ES huius eris dicitur ab aere, quia sit eiusdem coloris cum aere; unde hoc erarium ubi pecunia publica reponitur, et ab ere dicitur quia olim prius ibi es reponebatur; es enim prius olim in usu fuit, auro et argento et ferro nondum invento, ex quibus metallis quamvis postea fuisset facta pecunia, nomen tamen erarii permansit ab eo metallo unde pecunia initium sumpsit; et, quia es, utpote prius inventum, habebant in usu cuiuslibet metalli, inde est quod es invenitur pro quolibet metallo generaliter. [2] Item ab es hec era -e, idest moneta, unde hic erarius, idest monetarius, et hec eraria, idest monetaria; vel erarius sive eraria dicitur quicumque sive quecumque operatur in ere, et tunc dicitur ab ere; et erarius -a -um, quod ad es vel eram pertinet. [3] Item ab es ereus -a -um et eneus -a -um in eodem sensu, scilicet quod constat ex ere; et hoc enum -i, unde enulum diminutivum, idest caldarium. [4] Item ab eneus vel es hic eneator, idest cornicen, cornicrepa, liticen, liticinator, scilicet ere canens. [5] Item ab es ero -as -avi, linere, preparare; unde eratus -a -um, et differt ab ereo: ereum enim est quod totum ex ere est, eratum quod in parte; [6] et componitur deero -as, idest es auferre vel valde erare; inero -as; obero -as, idest pretio, scilicet ere, conducere, unde oberatus -a -um, idest ere conductus, unde in Vita sancti Martini 'oberatos habes meos scriptores per quos tibi mee ineptie publicantur'; et oberare est undique ere circumdare. [7] Item componitur subero -as, idest latenter pretio, scilicet ere, conducere, et suberare est sub auro vel argento vel alio metallo vel alia re es ponere, unde et aurum dicitur suberatum quod sub se habet es, quasi deauratum es, unde Persius (5, 106) 'ne qua suberato mendosum tinniat auro'. [8] Item ab es dicitur erugo -nis, idest eris rubigo; erugo etiam dicitur vitium rodens ferrum vel segetes, sed tunc derivatur a rodo -dis, sicut dicetur. [9] Item ab es eris hec erisina -e quod et erisela -e invenitur, idest erugo et rubigo eris vel messium; et hoc eramentum -ti, instrumentum de ere, sicut ferramentum de ferro; et erusco -as, quod eruco -as dicitur, idest era in unum colligere sicut nummularii faciunt. [10] Es componitur erisonus -a -um, qui sonat cum ere; idem est ericanus, qui canit cum ere; et hic et hec et hoc eripes -dis, qui habet pedes ereos.