Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

E 112

[1] ERIS grece, latine dicitur lis, unde hec erissis, idest furia vel ira magna, et hec Erinis -nis vel -nidis, idest furia infernalis, quasi ad litem et discordiam nata, [2] et hec iris -ris vel iridis, idest arcus celestis; sed arcus proprie est via ipsius dee et Iris ipsa dea, et dicitur Iris, quasi eris, quia raro mittitur nisi ad litem et discordiam concitandam, et est nuntia et pedissequa Iunonis; vel dicitur Iris, quasi aeris, quia per aerem ad terram descendat. [3] Et nota quod iris nichil aliud est quam nubes soli opposita, radiis solis multipliciter informata; ea enim est natura luminosi corporis ut semper in oppositam pattern radios dirigat; sol ergo, cum sit luminosum corpus, radios suos mittit in partem oppositam, in qua quandoque nubem invenit que in una sui parte est densa, in alia densior, in alia densissima, item in aliqua sui parte est rara, in alia rarior, in alia rarissima. [4] In illa que est densa solares radii, tamquam in utre conclusi, rubrum colorem faciunt, in densiori ceruleum, in densissima nigrum; item in rara faciunt viridem, in rariori croceum, in rarissima album; et ita, secundum maiorem densitatem illius nubis, magis accedit ad colores nigredini affines, secundum maiorem raritatem magis accedit ad colores albedini affines. [5] Preterea nubes illa quoddam corpus est compositum ex quattuor elementis et aquosum, que, radiis solaribus accensa, a quattuor elementis et quadripertitum contrahit colorem, ab igne rubrum, ab aere ceruleum sive lucidum vel purpureum, ab aqua viridem, a terra nigrum. [6] Hinc etiam est quod, si videatur iris in mane, videtur in occidente, si in vespere, videtur in oriente, si in meridie, videtur in septentrione; in meridie numquam videri potest cum sol in opposita parte numquam possit esse. [7] Et hinc, propter varietatem colorum, iris dicitur quedam gemma et etiam quedam herba, quia eius flos coloris varietate celestem arcum imitetur, unde a Latinis arcumen dicitur; eadem dicitur illyrica quia in Illyria abundet. [8] Item ab eris et ton, quod est terra, per compositionem dictus est Erictonius, filius Vulcani et Palladis; cum enim Vulcanus Palladem de concubitu appeteret et illa eum sperneret, in illa contentione Vulcanus misit sperma in Palladem et cecidit in terram et inde natus est quidam puer et ideo dictus est Erictonius, quasi de lite et terra natus; [9] hic, quia pedes habuit draconteos, ad celandam turpitudinem pedum primus usum equitandi in curru invenit.