Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

E 108

[1] Hec EPACTA -e, idest adiectio; compotiste enim, ad cognoscendum quota sit luna in qualibet feria, composuerunt duo genera numerorum, quorum unum regulares lunares, aliud vero epactas vocaverunt, idest adiectiones, ab epy quod est supra et thesis quod est positio, quia regularibus adiciuntur ad comperiendum etatem lune, quod nichil aliud est nisi scire quotus dies sit ex quo luna recessit a sole; [2] quod si quis cupit scire aperte, consulet compotistas; si enim brevitas permitteret, unde epacte provenirent, quousque durarent et quis earum esset ciclus et qualiter regularibus adicerentur, diligenter assignare neutiquam nos pigeret.