E 94
[1] EPYRUS, civitas Thracie condita a Pyrro fìlio Achillis et nominata, unde et regio adiacens dicitur Epyrus, et inde epyroticus -a -um et epyreus et hic et hec Epyrota -te. Et Epyrote olim Pyrride sunt dicti a Pyrro. [2] Et nota quod Epyrus vel eius quedam pars, ut dicunt, dieta est Caonia a Caone, fratte Eleni, quem in venatu ignoranter interfecit; et hec eadem Molossia a Molosso, fìlio Pyrri, quem habuit de Andromache.