Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

E 50

[1] EMO -is -it -mi -sti emptum, unde verbalia, et empticius -a -um, idest emptus vel facilis ad emendum, et hoc emptorium -i, locus ubi emitur, quod etiam hoc emptyrium -rii dicitur, unde Iosephus in nono 'ad portum navigare ad emptyria nequaquam prevaluit'. Et emptorium dicitur ubicumque negotiationes exercentur, sed emptyrium proprie iuxta mare. [2] Unde emporiticus -a -um, quod pertinet ad emptorium; hinc emporitica carta dicitur quoddam genus carte, quia ea merces involvuntur cum sit in scripturis minus idonea. Et nota quod emporium non dicitur ab emo, sed ab emporos greco, quod latine dicitur forum vel mercatum. [3] Et hinc hic et hec empos -tis, idest patiens emptor. Item empos potest esse compositum ab en quod est in et potis; inde dicitur empos quasi inpos, idest non potens, cui adimitur potestas, quasi adempta potestate imminutus, et mutatur n in m sequente p. [4] Item ab emo hic et hec et hoc emax -cis, idest emptor avidus vel quod facile emitur, et comparatur, unde emaciter -cius -cissime; et hec emacitas -tis, idest emendi aviditas; et emaculus -a -um, aliquantulum emax. [5] Item ab emo hec emina -e, quedam mensura medium sextarium continens ad emendum vinum vel annonam; vel dicitur ab emetiendo vel ab emi, quod est dimidium; unde Persius (1, 130) 'fregerit eminas Arreti edilis iniquas'; sed mina est nomen ponderis. [6] Emo componitur adimo -is -emi idest auferre; coemo -is -emi idest simul emere; dirimo -is -emi idest dividere, separare; [7] eximo -is, -emi idest auferre vel extrahere; perimo -is -emi idest occidere; redimo -is -emi idest iterum emere vel quod suum fuerat retro emere et recuperare. [8] Qui enim emit, alienum emit; qui redimir id redimit proprie quod suum fuit et suum esse desiit, unde Iesus Christus proprie dictus est redemptor humani generis, quia, cum prius suum fuisset, illud amiserat in transgressione precepti eius. [9] Emo cum omnibus suis compositis est activum et corripit e in presenti sed in preterito producit. Composita tamen e in presenti mutant in i correptam. Item omnia faciunt preteritum in emi et supinum in emptum.