E 49
[1] EMAC vel emas vel emath grece, latine dicitur sanguis. [2] Unde hec emorrois -dis, quedam infirmitas, unde emorroissus -a -um, qui talem infirmitatem patitur, qui et emorrogius dicitur; vel sic dicitur quia sanguinem mingit per urinam. [3] Item emorrois dicitur quedam serpens, quasi sanguinolenta, quia eius quem mordet totum sanguinem effluere facit. [4] Item ab emac vel emath hec emobtois, idest emissio sanguinis per os; et hic ematites -tis, lapis pretiosus sic dictus quia cute resolutus in colorem veniat sanguinis; [5] hic emites, alius lapis ebori similis parioque similis candore et duritia, minor tamen pondere, isque purus vocatur; hic emistes species poculi est quod uno spiritu bibitur. [6] Item ab emath hec Emathia -e quia bis sanguinolenta facta est propter effusionem sanguinis bis ibi factam in civili bello; forte qui ei hoc nomen imposuit aliquo spiritu revelante novit ibi futuram sanguinis effusionem; vel sic dicitur ab Ematho rege, unde emathius -a -um. [7] Item ab emac et achei, quod est ager, dicitur acheldemac, quod Evangelista exponit 'hoc est ager sanguinis'.