E 30
[1] EL et Ely et Eloy et Eloe nomina sunt Dei apud Ebreos. E1 interpretatur Deus vel sciros, idest fortis. Ely vel Eloy vel Eloe similiter interpretatur Deus apud Latinos, vel potius interpretatur Deus meus, sicut Evangeliste in passione Domini aperte ostendunt. [2] Et videntur hec nomina esse composita ab E1 et aliquo pronomine greco quod tantum valet quantum meus apud Latinos. [3] Et hinc Eleazar, quod interpretatur Dei adiutorium; et Ezechiel, quod interpretatur fortitudo Dei; et Eliachin, quod interpretatur Dei resurrectio; et Emmanuel ebraice, quod in latino sermone significat nobiscum Deus, scilicet quia per virginem natus Deus hominibus in carne apparuit; [4] et Elisabeth, quod interpretatur Dei mei saturitas vel Dei mei iuramentum; et Eliseus, quod interpretatur Domini salus quia multas virtutes fecit et famem pellens populum a morte liberavit et salvavit; [5] et Elyas, quod interpretatur Dominus Deus et hoc fuit ex futuri presagio, quia dum altercaretur cum quadringentis sacerdotibus Baalim, invocato nomine Domini, descendit de celo ignis super olocaustum 'quod cum vidisset omnis populus cecidit in faciem suam et ait: Dominus ipse est Deus' (Vulg. III reg. 18, 39), et ex hac causa tale prius nomen accepit quia per eum postea cognoverit populus Dominum Deum; idem et fortis Dominus interpretatur vel quia eosdem interfecit sacerdotes vel quia Achab adversitatem toleravit. [6] Item inde Ismael, quod interpretatur auditor Dei; sic enim scriptum est (Vulg. gen. 16, 11) 'vocabis nomen eius Ismael quia exaudivit eum Dominus'; et fuit Ismael filius Abrahe, a quo dicti sunt Ismaelite qui nunc corrupto nomine Saraceni, quasi a Sara,-et Agareni, ab Agar, dicuntur. [7] In quolibet predictorum nominum resonat aliquod predictorum nominum Dei, vel per derivationem vel per compositionem vel per interpretationem. [8] Item ab Ely quod est Deus dictus est sol Elios quia pro deo olim reputabatur; unde hic Eliades -de, fìlius vel nepos solis; subtrac ta -desillaba dicitur hec Elias -dis, idest filia vel neptis solis. [9] Item ab elios quod est sol dicitur hic elencus, titulus libri quia totum opus illuminet, unde Evangelium secundum Lucam sic intitulatur 'Elencus Luce', idest titulus. Hinc etiam elencos vocamus pretiosos lapides in superfìcie ornamenti, quia illud illuminent, et quicumque pretiosi lapides in loco notabili ponuntur dicuntur elenci; unde Iuvenalis (6, 459) 'auribus extensis magnos commisit elencos'. [10] Elencus etiam dicitur in dialetica quoddam genus argumentationum, scilicet sillogismus contradictionis, et tunc componitur ab en quod est in, quod idem est quod contra, et lexis quod est sermo vel dictio, unde elencus, idest contradictio. [11] Item ab elios quod est sol a poetis dictus est electros, unde dicitur hoc electrum quia ad radium solis clarius auro argentoque eluceat. Et sunt tria genera electri: unum genus est gummi quod fluit ab arboribus et durescit in lapidem, quod et succinum dicitur; secundum genus electri est quod ex auro et argento fìt, auri scilicet tribus partibus, argenti una; tertium est metallum quod naturaliter invenitur et pretio habetur. [12] Item ab elios et polis, quod est civitas, dicitur hec Eliopolis, urbs Egypti que latine interpretatur civitas solis, unde eliopolitanus -a -um. [13] Item componitur cum tropos, quod est conversio, et dicitur hoc eliotropium, quedam herba, quia solis motibus folia circumacta convertat, unde et a Latinis solsequium dicitur, nam et sole flores suos aperit et in sero claudit cum sol occubuerit; ipsa est quam Latini intibum silvaticam vocant; hec et verrucaria dicitur quia extinguat verrucas. [14] Et ex eisdem componitur hec eliotropia -e, quedam gemma valde clara et perspicua que colores mutat secundum variationem colorum in sole, unde rubea apparet in mane et in vespere. Vel sic dicitur quia posita in labris eneis radios solis mutat sanguineo colore, sed extra aquam in modum speculi solem accipit. Invenitur pro eodem lapide pretioso hic eliotropius -pii, unde Martianus Capella (1, 75). [15] Item ab Ely quod est Deus dicitur quoddam verbum grecum, scilicet eleyson, idest misereri, unde dicitur 'Christe eleison', idest 'Christe miserere', 'Kiri eleyson', idest 'Deus' sive 'Domine miserere'. Kiri enim per unum r idest Deus vel Dominus; kirri per duo r idest porcus. [16] Et ab eleyson elegus -a -um, idest miser, unde versus facti de miseria dicuntur elegi, unde hec elegia -e, idest miseria, et hinc elegiacus -a -um, idest miser vel de miseria compositus. [17] Item ab eleyson hic et hec elemon -nis, idest misericors, unde hec elemona -e, idest miseria; et ab hoc et sina quod est mandatum dicitur hec elemosina -e, idest mandatum miserie, et secundum hoc scribitur per e. [18] Sed melius scribitur per i et dicitur elimosina, ab Ely quod est Deus et sina, inde elimosina, quasi mandatum Dei; ipse enim mandavit eam fieri, unde illud date elimosinam et omnia munda erunt vobis'; preterea quod pauperi datur a Deo mandatur. Vel dicitur elimosina ab Ely et moys quod est aqua, et inde elimosina, quasi aqua divina; sicut enim aqua extinguit ignem ita elimosina peccatum. Unde hic elimosinarius et hec elimosinaria -e, et mobiliter invenitur declinatum.