E 24
[1] EGE grece, latine dicitur capra, a quo et logos, quod est sermo, dicitur hec egloga -e, idest caprinus sermo vel propter feditatem et turpitudinem materiei ut apud satiricos, vel quia ibi sermo de capris habetur precipue, ut apud Virgilium in Bucolicis. [2] Item componitur cum ceros, quod est cornu, et dicitur hic egoceros -rontis, quoddam animai quod alio nomine dicitur capricornus, unde illud 'est tibi, Saturne, domus egocerontis et urne'; et hec egobalmos, gemma caprino oculo similis.